Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMUS

5

1ο

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnes
Castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse :
“Caelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis ?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia ? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas;
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placidum laeti componite foedus."

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert :

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas! -
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros :
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent

15

20

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[graphic][ocr errors][merged small]

25

30

35

40

Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter;
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata, neque illos
Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
Quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest, aut cur nova condere fata ?

“Quid repetam exustas Erycino in litore classes ?
Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim ?
Nunc etiam Manes — haec intemptata manebat
Sors rerum - movet, et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor; speravimus ista,
Cum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis.

Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur;
Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera,
Idaliaeque domus; positis inglorius armis
Exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam ; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,

FRIEZE'S AENEID — 17

45

50

55

60

65

70

Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius, cineres patriae insedisse supremos
Atque solum, quo Troia fuit ? Xanthum et Simoenta
Redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris.” Tum regia Iuno
Acta furore gravi: "Quid me alta silentia cogis
Rumpere et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divumque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus - esto -
Cassandrae impulsus furiis : num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis,
Arva aliena iugo premere atque avertere praedas ?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes,
Et potes in totidem classem convertere Nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est ?

"Aeneas ignarus abest': ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera :
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur ? nos, an miseros qui Troas Achivis

[merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »