Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua Possent tectam aciem perrumpere; cum tamen omnes 515 Nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, Quae stravit Rutulos late, armorumque resolvit 525 530 Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, [Et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, Opportuna loco, summis quam viribus omnes Expugnare Itali summaque evertere opum vi Certabant; Troes contra defendere saxis. Perque cavas densi tela intorquere fenestras. 535 Princeps ardentem coniecit lampada Turnus, Et flammam adfixit lateri; quae plurima vento Corripuit tabulas et postibus haesit adesis. Turbati trepidare intus, frustraque malorum Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt 540 In partem, quae peste caret, tum pondere turris Procubuit subito, et caelum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secuta, Confixique suis telis et pectora duro Transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor 545 Et Lycus elapsi; quorum primaevus Helenor, Haud aliter iuvenis medios moriturus in hostes 555 Inruit, et, qua tela videt densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostes Inter et arma fuga muros tenet, altaque certat Prendere tecta manu sociumque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, 560 Increpat his victor: "Nostrasne evadere, demens, Sperasti te posse manus?" simul arripit ipsum Pendentem, et magna muri cum parte revellit: Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, 565 Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor Tollitur; invadunt et fossas aggere complent; Ardentes taedas alii ad fastigia iactant. Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis 570 Lucetium, portae subeuntem ignesque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, Hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta; Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Itym Cloniumque, Dioxippum Promolumque, 575 Et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan; Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae Strinxerat; ille manum proiecto tegmine demens. Ad vulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta Et laevo adfixa est lateri manus, abditaque intus 580 Spiramenta animae letali vulnere rupit. Stabat in egregiis Arcentis filius armis, 590 Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, 585 Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici : "Non pudet obsidione iterum valloque teneri, Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum 610 Terga fatigamus hasta, nec tarda senectus Debilitat vires animi mutatque vigorem; Canitiem galea premimus, semperque recentes Comportare iuvat praedas et vivere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice vestis; 615 Desidiae cordi; iuvat indulgere choreis; Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae. O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum. Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris 620 Idaeae; sinite arma viris, et cedite ferro." Talia iactantem dictis ac dira canentem Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino Contendit telum, diversaque bracchia ducens Constitit, ante Iovem supplex per vota precatus: 625 "Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona, Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum, Candentem, pariterque caput cum matre ferentem, Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.' Audiit et caeli Genitor de parte serena 630 Intonuit laevum; sonat una fatifer arcus. Effugit horrendum stridens adducta sagitta, 635 Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt." Hoc tantum Ascanius; Teucri clamore sequuntur Laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat, 640 Nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum : "Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra, Dis genite et geniture deos. Iure omnia bella Gente sub Assaraci fato ventura resident, Nec te Troia capit." Simul haec effatus ab alto 645 Aethere se mittit, spirantes dimovet auras, Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae Armiger ante fuit fidusque ad limina custos; Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo 650 Omnia longaevo similis, vocemque coloremque Et crines albos et saeva sonoribus arma, Atque his ardentem dictis adfatur Iulum: "Sit satis, Aenide, telis impune Numanum Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo 655 Concedit laudem, et paribus non invidet armis; Cetera parce, puer, bello." Sic orsus Apollo Mortales medio aspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Adgnovere deum proceres divinaque tela 660 Dardanidae, pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris; 665 Intendunt acres arcus, amentaque torquent. Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera, |