Hic primum paribus nitens Cyllenius alis Constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Nec super ipse tua moliris laude laborem, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem. ! 285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, Classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, Arma parent, et, quae rebus sit causa novandis, Dissimulent; sése interea, quando optima Dido Nesciat et tantos rumpi non speret amores, Temptaturum aditus, et quae mollissima fandi Tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes 295 Imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos- quis fallere possit amantem? — Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti 300 Saevit inops animi, totamque incensa per urbem 305 Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho "Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum. Quin etiam hiberno moliris sidere classem, te Per ego has lacrimas dextramque tuam 315 Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui — Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset Ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, 330 Non equidem omnino capta ac deserta viderer." Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando Enumerare vales, numquam, regina, negabo Promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto Speravi ne finge-fugam, nec coniugis umquam Praetendi taedas aut haec in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam Auspiciis et sponte mea componere curas, Hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, FRIEZE'S AENEID - 8 Quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 355 Quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. 365 Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, "Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo? aut quae me ad maiora reservo? 370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iuno, Nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem Excepi et regni demens in parte locavi; 375 Amissam classem, socios a morte reduxi. "Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, Nunc Lyciae sortes, nunc et love missus ab ipso Interpres divum fert horrida iussa per auras. Scilicet is superis labor est, ea cura quietos. 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello; I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido. Saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, 385 Et, cum frigida mors anima seduxerit artus, Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manes veniet mihi fama sub imos." His medium dictis sermonem abrumpit, et auras At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem. 395 Multa gemens magnoque animum labefactus amore, Iussa tamen divum exsequitur, classemque revisit. Tum vero Teucri incumbunt et litore celsas Deducunt toto naves. Natat uncta carina, Frondentesque ferunt remos et robora silvis 400 Infabricata, fugae studio. Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes. Ac velut ingentem formicae farris acervum Cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt: It nigrum campis agmen, praedamque per herbas 405 Convectant calle angusto; pars grandia trudunt Obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt Castigantque moras; opere omnis semita fervet. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, Quosve dabas gemitus, cum litora fervere late. 410 Prospiceres arce ex summa, totumque videres Misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando |