Page images
PDF
EPUB

249. A Comparison of Man with the rest of the Creation.

Ante omnia unum animantium cunctorum, alienis velat opibus: ceteris varie tegumenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum, et in nuda humo, natali die abiicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio. At hercules risus, praecox ille et celerrimus, ante quadragesimum diem nulli datur. Ab hoc lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus: itaque feliciter natus iacet, manibus pedibusque devinctis, flens, animal ceteris imperaturum: et a suppliciis vitam auspicatur, unam tantum ob culpam, quia natum est. Heu dementiam ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos! Prima roboris spes, primumque temporis munus quadrupedi similem facit. Quando homini incessus? quando vox? quando firmum cibis os? quamdiu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia imbecillitatis indicium? Iam morbi, totque medicinae contra mala excogitatae, et haec quoque subinde novitatibus victae. Cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare: hominem scire nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci: breviterque non aliud naturae sponte, quam flere. Itaque multi exstitere, qui non nasci optimum censerent, aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus est datus, uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra: uni ambitio, uni avaritia, uni immensa vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura, atque etiam post se de futuro. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt: congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat: serpentium morsus non petit serpentes: ne maris quidem belluae ac pisces, nisi in diversa genera, saeviunt. At hercules homini plurima ex homine sunt mala. Plin., N. H., vii. 1.

250. Opinions and Statistics with Reference to Longevity. Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos impleri negavit posse: Berosus excedi Durat et ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradiderunt, et tetartemorion appellant, a trium signorum portione, qua

CXVII.

posse in Italiae tractu CXXIV annos vitae contingere apparet. Negavere illi, quenquam xc partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum, aut etiam radiis eorum, Solisque. Schola rursus Aesculapii secuta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit; sed quantum plurimum tribuat, incertum est. Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignibus, Lunae dierum, ut VII atque XV (quae nocte ac die observantur) ingens turba nascatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIV annum excedentibus. Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat quam incerta res sit. Accedunt experimenta et exempla recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani, pater filiusque censores egerunt. Nec sunt omnia vasaria excutienda: mediae tantum partis, inter Apenninum Padumque, ponemus exempla. Centum viginti annos Parmae tres edidere, Brixelli unus cxxv, Parmae duo cxxx, Placentiae unus CXXXI, Faventiae una mulier cxxxv, Bononiae L. Terentius Marci filius, Arimini vero M. Aponius C et L, Tertulla, CXXXVII. Circa Placentiam in collibus oppidum est Veleiacium, in quo cx annos sex detulere, quatuor centenos vicenos: unus CXL, M. Mucius M. filius, Galeria Felix. Ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum annorum censi sunt homines LIV, centenum denum homines XIV, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quatuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres. Plin., N. H., vii. 50.

251. The Question of Life after Death Discussed from a

Physical Point of View.

Post sepulturam variae Manium ambages. Omnibus a suprema die eadem, quae ante primum: nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae, quam ante natalem. Eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat, et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur: alias immortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando, et Manes colendo, deumque faciendo, qui iam etiam homo esse desierit: ceu vero ullo modo spirandi ratio homini a ceteris animalibus distet, aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat immortalitatem. Quod autem corpus mae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quomodo visus ? auditusque aut qui tangit? qui usus eius? aut quod sine his

ani

Si

bonum? Quae deinde sedes, quantave multitudo tot seculis animarum, velut umbrarum? Puerilium ista delinimentorum, avidaeque nunquam desinere mortalitatis commenta sunt. milis et de asservandis corporibus hominum, ac reviviscendi promissa a Democrito vanitas, qui non revixit ipse. Quae (malum) ista dementia est, iterari vitam morte? quaeve genitis quies unquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? Perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem; ac duplicat obitus, si dolere etiam postfuturi aestimatione evenit. Etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? At quanto facilius certiusque, sibi quemque credere, ac specimen securitatis antegenitali sumere experimento? Plin., N. H., vii. 56.

252. The Brain.

Cerebrum omnia habent animalia, quae sanguinem: etiam in mari, quae mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypi. Sed homo portione maximum et humidissimum, omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. Cetero viri, quam feminae, maius. Hominibus hoc sine sanguine, sine venis, et reliquis sine pingui. Aliud esse, quam medullam, eruditi docent, quoniam coquendo durescat. Omnium cerebro insunt ossicula parva. Uni homini in infantia palpitat, nec corroboratur ante primum sermonis exordium. Hoc est viscerum excelsissimum, proximum caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. Hanc habent sensus arcem: huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit: hic culmen altissimum, hic mentis est regimen. Omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. Ab eo proficiscitur somnus: hinc capitis nutatio. Quae cerebrum non habent, non dormiunt. Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate, et circa articulum, qua caput iungitur, numero viginti produntur. Plin., N. H., xi. 49.

253. On Sleep and Dreams.

Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. In terrestribus, omnia quae conniveant, dormire manifestum est. Aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant: non oculorum argumento, quia non habent genas: verum ipsa quiete cernuntur placida, ceu soporata, neque aliud quam caudas moventia, et ad tumul

tum aliquem expavescentia. De thynnis confidentius affirmatur: iuxta ripas enim aut petras dormiunt. Plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. Nam delphini, balaenaeque stertentes etiam audiuntur. Insecta quoque dormire silentio apparet, quia ne luminibus quidem admotis excitentur. Homo genitus premitur somno per aliquot menses: deinde longior in dies vigilia. Somniat statim infans: nam et pavore expergiscitur, et suctum imitatur. Quidam vero nunquam: quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium, invenimus exempla. Magnus hic invitat locus, et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis: qua fiant ratione, an fortuita res sit, ut pleraque. Et si exemplis agatur, profecto paria fiant. A vino et a cibis proxima, atque in redormitatione vana esse visa, prope convenit. Est autem somnus nihil aliud, quam animi in medium sese recessus. Praeter hominem somniare equos, canes, boves, pecora, capras, palam est. Ob hoc creditur et in omnibus, quae animal pariant. De iis, quae ova gignunt, incertum est: sed dormire ea, certum. Verum ad insecta transeamus: haec namque restant immensae subtilitatis animalia: quando aliqui ea neque spirare, et sanguine etiam carere prodiderunt. Plin., x. 97, 98.

254. The Cause of a Good Memory.

Vidit enim hoc prudenter sive Simonides, sive alius quis invenit, ea maxime animis affigi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; quare facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si etiam oculorum commendatione animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti non possemus, intuendo quasi teneremus. His autem formis atque corporibus, sicut omnibus, quae sub aspectum veniunt, admonetur memoria nostra atque excitatur; sed locis opus est: etenim corpus intelligi sine loco non potest. Quare ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, illustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint. Quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio, pictoris cuiusdam summi

ratione et modo, formarum varietate locos distinguentis. De Or., II. lxxxvii. 357, 358.

Cic.,

255. The Problem discussed why the Things which excite our several Senses most keenly are those that produce Satiety the soonest.

Difficile enim dictu est, quaenam caussa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulchritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque, quam in veteribus! quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; quum iidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae, quam certae et severae! quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari, summa et acerrima suavitate conditis, quam his moderatis, et magis laudari, quod ceram, quam quod crocum olere videatur; in ipso tactu esse modum. et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius, quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? quum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est. Cic., De Or., III. xxv. 98, 99.

256. Arguments adduced by Nigidius to show the Natural as distinct from the Conventional Origin of Language.

Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet; rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. Quaeri enim solitum apud philosophos, Curu TỪ ὀνόματα sint, ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: "Vos," inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur, et labias sensim primores emovemus, ac spiritum atque animam porro versum, et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus nos; neque

[ocr errors]
« PreviousContinue »