Page images
PDF
EPUB

quando nix aquarum caelestium spuma est. Ergo humor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur distillans, velut ex ubere alit omnia quae non inundat. Tellus quoque illo modo fermentescit, et succi plena, ac lactescentibus satis non effoete, cum tempus aperit, tepidis arridet horis. Ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aer est, ut in Aegypto. Plin., N. H., XVII. 2.

234. The same Subject continued.

Continuatio enim et ipsa consuetudo, idem quod modus aliubi efficit: plurimumque prodest, ubicunque non esse quod noceat. In maiore parte orbis, cum praecoces excurrêre germinationes, evocatae indulgentia caeli, secutis frigoribus exuruntur. Qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque: quae magis etiam dolent urgente umbra sua, nec adiuvante medicina: quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est. Ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus, deinde germinationem antecedentibus. Tertium tempus est, cum educant poma: nec protinus, sed iam valido foetu. Quae fructus suos diutius continent, longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles: ut viti, oleae, Punicis. Hae iam pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. Quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris: alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent. Hibernum tempus est ante germinationem, quae Aquilonem Austro utiliorem facit. Ratio eadem mediterranea maritimis praefert: sunt enim plerumque frigidiora : et montuosa planis, et nocturnos imbres diurnis. Magis fruuntur aquis sata, non statim auferente eas Sole. Plin., N. H., XVII. 2.

235. The marvellous Variety of Animal Life.

Animantium vero quanta varietas est! quanta ad eam rem vis, ut in suo quaeque genere permaneant! Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae; pluma alias, alias squama videmus obductas; alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pennarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, comparavit. Enumerare possum, ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium, et quam sollers subtilisque descriptio partium, quamque admirabilis fabrica

membrorum. Omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit autem eadem natura belluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Cic., N. D., II. xlvii. 121, 122.

236. Nature has supplied all living Creatures with the most appropriate Organs for obtaining their Food.

Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando; cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum; alia sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt Atque etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant. Quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cygni, ut grues, ut cameli, adiuvantur proceritate collorum. Manus etiam data elephantis, quia propter. magnitudinem corporis difficiles aditus habebant ad pastum. At, quibus bestiis erat is cibus, ut alius generis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia: ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant: aliae autem ex inopinato observant et, si quid incidit, arripiunt, idque consumunt. Pina vero, (sic enim Graece dicitur,) duabus grandibus patula conchis, cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi: itaque quum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squillae pina morsu comprimit conchas. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. In quo admirandum est, congressune aliquo inter se, an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Cic., N. D., II. xlvii. 122-124.

237. Instinct suggests to Animals the readiest and most effective Means of satisfying their Necessities.

Legi etiam scriptum, esse avem quamdam, quae Platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas aves, quae se in mari mergerent; quae quum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, id quod ipsa invaderet. Eademque haec avis scribitur conchis se solere complere easque, quum stomachi calore concoxerit, evomere, atque ita eligere ex iis, quae sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese arena

solere, et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces quum accesserint, confici a ranis atque consumi. Milvo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo. Ergo alter alterius, ubicumque nactus est, ova frangit. Illud vero ab Aristotele animadversum, a quo pleraque, quis potest non mirari? grues, quum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab iis adversus pellitur; deinde sensim ab utroque latere tamquam remis, ita pennis cursus avium levatur. Basis autem trianguli, quem grues efficiunt, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur, eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet, cui innitatur, revolat, ut ipse quoque quiescat. Et in eius locum succedit ex iis, quae acquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur. Multa eiusmodi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Cic., N. D., II. xlix. 124, 125.

238. The Source of Instinct is an Unsolved Mystery.

Mirum in plerisque animalium, scire quare petantur: sed et per cuncta quid caveant. Elephas homine obvio forte in solitudine, et simpliciter oberrante, clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur. Idem vestigio hominis animadverso priusquam homine, intremiscere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, nuntio simili usque ad extremum: et tunc agmen circumagi, et reverti, aciemque dirigi: adeo omnium odori durare virus illud, maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. Sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta, atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos. Quonam modo agnito? ubi ante conspecto illo, quem timet? Etenim tales silvas minime frequentari certum est. Sane mirentur ipsam vestigii raritatem: sed unde sciunt timendum esse? Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? Nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque nunquam vidisse quod debeant timere, et statim intelligere cum sit timendum. Plin., N. H., viii. 5.

239. The Sanitary Features of a District may be inferred from the Effect of its Vegetable Products upon the Animals that inhabit it.

Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam: dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex iis, quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent; quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in iis locis herbam, quam pecora rodendo imminuerant lienes: ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam

con

Ano Cretenses vocitant. Ex eo licet scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse. Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint, quam littus marinum, ratione videbuntur esse stituta. Fossis enim ductis aquae exitus ad littus, et, mari tempestatibus aucto, in paludes redundantia motionibus concitatur, amarisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci; quaeque de superioribus locis natando proxime littus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus; quod his regionibus habent incredibilem salubritatem. Quibus autem insidentes sunt paludes, et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomtinae, stando putrescunt, et humores graves et pestilentes in his locis emittunt. I. iv. 10-12.

240. On Variation of Type and Hybridation.

Vitruv.,

In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant, ceu semiferos: ad homines quoque, ut in C. Antonium, Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata. Non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscunque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum; utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. Caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt capreae, sunt rupicaprae,

sunt ibices pernicitatis mirandae, quanquam onerato capite vastis cornibus gladiorumque vaginis: in haec se librant, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimum e monte aliquo in alium transilire quaerentes; atque recussu pernicius, quo libuerit, exsultant. Sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri, et ad caput verso. Sunt et damae, et pygargi, et strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt. Plin., N. H., viii. 79.

241. Some Particulars as to the Geographical Distribution

of Animals.

Mirum, rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquibus locis negasse. In Maesia silva Italiae, non nisi in parte reperiuntur hi glires. In Lycia dorcades non transeunt montes Syris vicinos: onagri montem, qui Cappadociam a Cilicia dividit. In Hellesponto in alienos fines non commeant cervi: et circa Arginussam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. In Poroselene insula viam mustelae non transeunt: in Boeotiae Lebadia illatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae, quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis summovet delicias. In Ithaca lepores illati moriuntur extremis quidem in litoribus: in Ebuso, in litoribus, cuniculi: scatent iuxta in Hispania Balearibusque. Cyrenis mutae fuere ranae; illatis e continente vocalibus durat genus earum. Mutae sunt etiam nunc in Seripho insula. Eaedem alio translatae canunt: quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. In Italia muribus araneis venenatus est morsus: eosdem ulterior Apennino regio non habet. Iidem ubicunque sint, orbitam si transiere, moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula. Ibi quidem non vulpes, ursive, atque omnino nullum maleficum animal, praeter phalangium: aranei id genus, de quo dicemus suo loco. Mirabilius, in eadem insula cervos, praeterquam in Cydoniatarum regione, non esse item apros, et attagenas, herinaceos. In Africa autem nec apros, nec cervos, nec capreas, nec ursos. Plin., N. H., viii. 83.

242. Natural History of the Lion.

Leoni tantum ex feris clementia in supplices: prostratis parcit et ubi saevit, in viros potius, quam in feminas fremit:

« PreviousContinue »