Page images
PDF
EPUB

Quamvis enim Vergilius Platonicam videatur luculentis versibus explicare sententiam dicens:

Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant Terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intellegi ex corpore accidere, subiungat et dicat:

5

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras 10
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:

tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio cor-
poris, quae adgravat animam, non peccati primi est causa,
sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem,
sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex 15
qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta
vitiorum et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia vitae
iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus pur-
gemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim dia-
bolus fornicator vel ebriosus vel si quid huius modi mali 20
est, quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici,
cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator oc-
cultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae
illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in car-
ceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. 25
Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum,
carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non
habere. Dicit enim inimicitias contentiones aemulationes
animositates invidias opera esse carnis; quorum omnium
malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne 30
regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis?
Quis adversus eos contentiosior, animosior et magis aemu-
lus atque invidus invenitur? Et haec omnia cum habeat
sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia

11) Aen. 6, 730 sqq. 29) Gal. 5, 20.

10

opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus; sed vivendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille se5 cundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

CAPUT IV.

Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum

vivere.

Cum ergo vivit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo se15 cundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit. Nostrum dixit mendacium, veritatem Dei. Cum itaque 20 vivit homo secundum veritatem, non vivit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum veritas. Cum vero vivit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium vivit; non quia homo ipse menda25 cium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii; sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, viveret, id est illius potius quam suam faceret voluntatem; non autem ita vivere, quem 30 ad modum est factus ut viveret, hoc est mendacium. Beatus quippe vult esse etiam non sic vivendo ut possit esse. Quid est ista voluntate mendacius? Unde non frustra dici potest, omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi ea voluntate, qua volumus ut bene sit nobis,

7) Ioan. 8, 44. 18) Rom. 3, 7. 22) Ioan. 14, 6.

vel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, vel cum fiat, ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit; non de se ipso, secundum quem vivendo delinquit? 5

Quod itaque diximus, hinc extitisse duas civitates diversas inter se atque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum viverent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum vivant. Apertissime quippe Paulus ad Corinthios 10 dicit: Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos 15 postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata 20 sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui 25 loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Et illud ex hoc eodem loquendi modo, id est, a parte totum. Et ab anima namque, et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est 30 utrumque, id est secundum hominem vivens homo. Sicut non aliud quam homines significantur, sive ubi legitur: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro; sive quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et ibi enim per omnem carnem 35

12) 1. Cor. 3, 3. 24) 1. Cor. 2, 11 sqq. 26) Id. 3, 1. 33) Rom. 3, 20. 35) Gen. 46, 27.

omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est Non in sapientiae humanae doctis verbis; potuit dici: ,,Non in sapientiae carnalis;" sicut quod dictum est: Se5 cundum hominem ambulatis; potuit dici:,,Secundum carnem." Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homi10 nes estis, quod est:,,Secundum hominem vivitis, non secundum Deum, secundum quem si viveretis, dii essetis."

15

CAPUT V.

Quod de corporis animaeque naturae tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio; sed et ipsi reprobantur, quoniam vitiorum causas naturae carnis ascribunt.

in

genere

Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae atque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono 20 vivere secundum creatum bonum non est bonum; sive quisque secundum carnem, sive secundum animam, sive secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne, (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat vivere. Nam qui velut summum 25 bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id vanitate sentit humana, non veritate divina. Non quidem Platonici, sicut Manichaei, desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena 30 corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus visibilis contrectabilisque compactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant. Verum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum

8) 1. Cor. 3, 4.

et laetitiae sive tristitiae; quibus quattuor vel perturbationibus, ut Cicero appellat, vel passionibus, ut plerique verbum e verbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum vitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Vergilium, cum audisset a patre apud inferos 5 animas rursus ad corpora redituraş, hanc opinionem miratur, exclamans:

10

O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido? Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas adserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde colligitur, 15 etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum, vicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici, omnes culpabiles atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere. Si quidem secundum 20 ipsos, illa ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse compellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat metuat laetetur et ae- 25 grescat; verum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

CAPUT VI.

De qualitate voluntatis humanae, sub cuius iudicio affectiones animi aut pravae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit voluntas hominis; quia si 30 perversa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud

2) Tusc. quaest. 4, 6. 10) Aen. 6, 719 sqq.

« PreviousContinue »