Page images
PDF

Multum adeo rastris glaebas qui frangit inertes 95 vimineasque trahit crates iuvat arva, neque illum

flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui proscisso quae suscitat aequore terga
rursus in obliquom verso perrumpit aratro

exercetque frequens tellurem atque imperat arvis. 100 Umida solstitia atque hiemes orate serenas,

agricolae : hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.

quid dicam, iacto qui semine comminus arva 105 insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,

deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam

elicit (illa cadens raucum per levia murmur 110 saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva)?

quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata? quique paludis

collectum umorem bibula deducit harena ? 115 praesertim incertis si mensibus amnis abundans

exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant umore lacunae.
Nec tamen , haec cum sint hominumque boum-

que labores
versando terram experti, nihil inprobus anser

.

120 Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi
haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
movit agros, curis acuens mortalia corda,

nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

ille malum virus serpentibus addidit atris, 130 praedarique lupos iussit pontumque moveri,

mellaque decussit foliis, ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes

paullatim et sulcis frumenti quaereret herbam, 135 ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.

tunc alnos primum fluvii sensere cavatas,
navita tum stellis numeros et nomina fecit,
pleiadas, hyadas, claramque Lycaonis arcton,

tum laqueis captare feras et fallere visco
140 inventum et magnos canibus circumdare saltus ;

atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina ;
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae

(nam primi cuneis scindebant fissile lignum), 145 tum variae venere artes. labor omnia vicit

inprobus et duris urguens in rebus egestas. .

prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

deficerent silvae et victum Dodona negaret. 150 mox et frumentis labor additus, ut mala culmos

esset robigo segnisque horreret in arvis carduus ; intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta

infelix lolium et steriles dominantur avenae. 155 quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris

et sonitu terrebis aves et ruris opaci
falce premes umbram votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervom

concussaque famem in silvis solabere quercu. 160 Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,

quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra

tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri, 165 virgea praeterea Celei vilisque supellex,

arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.

continuo in silvis magna vi flexa domatur 170 in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.

huic ab stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus

stivaque quae currus a tergo torqueat imos, 175 et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. area cum primis ingenti aequanda cylindro

et vertenda manu et creta solidanda tenaci, 180 ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,

tum variae inludant pestes : saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae,

inventusque cavis bufo et quae plurima terrae 185 monstra ferunt, populatque ingentem farris acer

vom curculio atque inopi metuens formica senectae. contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentes :

si superant fetus, pariter frumenta sequentur 190 magnaque cum magno veniet tritura calore ;

at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
semina vidi equidem multos medicare serentes

et nitro prius et nigra perfundere amurga, 195 grandior ut fetus siliquis fallacibus esset

et quamvis igni exiguo properata maderent.
vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quot annis
maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis

200 in peius ruere ac retro sublapsa referri,

non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

Praeterea tam sunt arcturi sidera nobis 205 haedorumque dies servandi et lucidus anguis

quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
libra die somnique pares ubi fecerit horas

et medium luci atque umbris iam dividit orbem, 210 exercete, viri, tauros, serite hordea campis

usque sub extremum brúmae intractabilis imbrem; nec non et lini segetem et Cereale papaver: tempus humo tegere, et iandudum incumbere

aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. 215 vere fabis satio ; tum te quoque, Medica, putres

accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
taurus et adverso cedens canis occidit astro.

at si triticeam in messem robustaque farra 220 exercebis humum solisque instabis aristis,

ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque

invitae properes anni spem credere terrae. 225 multi ante occasum Maiae coepere; sed illos

« PreviousContinue »