Page images
PDF

10 captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,

te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, 15 inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;

serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo

luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis.
20 addit se sociam timidisque supervenit Aegle,

Aegle, naiadum pulcherrima, iamque videnti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?" inquit.

'solvite me, pueri ; satis est potuisse videri. 25 carmina quae voltis cognoscite; carmina vobis,

huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.
tum vero in numerum faunosque ferasque videres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus ;

nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, 30 nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

namque canebat uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisve fuissent et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis

omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ; 35 tum durare solum et discludere Nerea ponto

coeperit et rerum paullatim sumere formas;

iamque novom terrae stupeant lucescere solem
altius atque cadant submotis nubibus imbres,

incipiant silvae eum primum surgere cumque 40 rara per ignaros errent animalia montis.

hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei. his adiungit Hylan nautae quo fonte relictum

clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret. 45 et fortunatam, si numquam armenta fuissent,

Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
a, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:

at non tam turpis pecudum tamen ulla secutast 50 concubitus, quamvis collo timuisset aratrum

et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, 55 aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite,

nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, siqua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia ; forsitan illum

aut herba captum viridi aut armenta secutum 60 perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'

tum canit Hesperidum miratam mala puellam ; tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

corticis atque solo proceras erigit alnos.

tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum 65 Aonas in montis ut duxerit una sororum

utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis,
ut Linus haec illi divino carmine pastor,
floribus atque apio crinis ornatus amaro,

dixerit, ‘hos tibi dant calamos (en accipe) musae, 70 Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

cantando rigidas deducere montibus ornos.
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
nequis sit lucus quo se plus iactet Apollo.”

quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secutast 75 candida succinctam latrantibus inguina monstris

Dulichias vexasse rates et gurgite in alto,
a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narraverit artus,

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, 80 quo cursu deserta petiverit et quibus ante

inselix sua tecta supervolitaverit alis ?
omnia quae Phoeho quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,

ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),
85 cogere donec ovis stabulis numerumque referri

iussit et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS.

CORYDON.

THYRSIS.

M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in

unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,

ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, 5 et cantare pares et respondere parati.

huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat, atque ego

Daphnim aspicio. ille ubi me contra videt, focius' inquit

'huc ades, o Meliboee: caper tibi salvos et haedi: 10 et siquid cessare potes, requiesce sub umbra.

huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit harundine ripas Mincius eque sacra resonant examina quercu.' quid facerem ? neque ego Alcippen nec Phyllida

habebam,
15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos ;

et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.
posthabui tamen illorum mea seria ludo.
alternis igitur contendere versibus ambo
coepere, alternos musae meminisse volebant.

[ocr errors]

20 hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
c. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi

carmen
quale meo Codro concedite (proxuma Phoebi
versibus ille facit); aut, si non possumus omnes,

hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
25 T. Pastores, hedera nascentem ornate poetam,

Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
aut, si ultra placitum laudarit, bacchare frontem
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

c. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvos
30 et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta cothurno.
T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis

expectare sat est: custos es pauperis horti.
35 nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

c. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba,

cum primum pasti repetent praesepia tauri,
40 siqua tui Corydonis habet te cura, venito.

T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
horridior rusco, proiecta vilior alga,
si mihi non haec lux toto iam longior annost.

ite domum pasti, siquis pudor, ite iuvenci.
45 c. Muscosi fontes et somno mollior herba

« PreviousContinue »