Page images
PDF
EPUB

Et Bocchus Libyae regis memor; hîc amarantus, Buphthalmusque virens, et semper florida pinus. Non illinc Narcissus abest; cui gloria formae Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;

Et quoscunque novant vernantia tempora flores His tumulus super inseritur: tum fronte locatur Elogium, tacita format quod litera voce:

Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti Funeris officium vitae pro munere reddit.

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS.

CIRIS

AD MESSALAM.

355

ETSI

TSI me vario iactatum laudis amore,
Irritaque expertum fallacis praemia vulgi,
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiae complectitur umbra:
Num mea quaeret eo dignum sibi quaerere carmen?
Longe aliud studium atque alios accincta labores,
Altius ad magni suspendit sidera mundi,

Et placitum paucis ausa est adscendere collem:
Non tamen absistam coeptum detexere munus.
In quo iure meas utinam requiescere Musas,
Et leviter blandum liceat deponere morem.
Quod si mirificum proferre valent genus omnes
Mirificum secli, modo sit tibi velle libido;
Si me iam summa Sapientia pangeret arce,
Quatuor antiquis quae heredibus est data consors:
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere, atque humilis possem contemnere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali;

Non equidem; quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli liceat pede claudere versum;

10

Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
Qualis Erechtheis olim portatur Athenis,
Debita cum castae solvuntur vota Minervae,
Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro,
Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro,
Et prono gravidum provexit pondere cursum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus;
Felices, qui talem annum videre, diemque.
Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae:
Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis;
Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco;
Additur aurata deiectus cuspide Typho,
Qui prius, Ossaeis consternens aethera saxis,
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
Tale Deae velum sollemni in tempore portant.
Tali te vellem, iuvenum doctissimé, ritu
Purpureos inter Soles et candida Lunae
Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
Naturae rerum magnis intexere chartis;
Aeternum Sophiae coniunctum carmine nomen
Nostra tuum senibus loqueretur pagina seclis.
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes;
Nunc primum teneros firmamus robore nervos:
Haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi
Prima rudimenta et primos exegimus annos,
Accipe dona, meo multum vigilata labore,
Et praemissa tuis non magna exordia rebus:
Impia prodigiis ut quondam exterruit amplis
Scylla, novosque avium sublimis in aëre coetus
Viderit; et tenui conscendens sidera penna
Caeruleis sua tecta supervolitaverit alis;

Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,

35

67

Proque patris solvens excisa funditus urbe.
Complures illam, et magni, Messala, poëtae
(Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)
Longe alia perhibent mutatam membra figura,
Scyllaeum monstra in saxum conversa vocari;
Illam esse, aerumnis quam saepe legamus Ulixi,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris.
Dulichias vexasse ratis, et gurgite in alto.
Deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
Sed neque Maeqniae haec patiuntur credere chartae,
Nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii vulgo finxere puellas,
Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
Ipsi seu Lamie mater sit, sive Crataeis,
Sive illam monstro genuit Persea biformi,.
Sive est neutra parens : atque hoc in carmine toto
Inguinis est vitium et Veneris descripta libido ;.
Sive etiam est iactis speciem mutata venenis,
Infelix virgo: quid enim commiserat illa?
Ipse Pater nudam saeva complexus arena
Coniugium carae violaverat Amphitrites :
Attamen exegit longo post tempore poenas,
Ut, cum cura sui veheretur coniugis alto,
Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum.
Seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis,
Et cupidos quaestu passim spoliaret amantes:
Piscibus et canibus rabidis vallata repente,
Horribiles circum vidit se sistere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus !
Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!
Ausa quod est mulier numen fraudare Deorum
Et dictam Veneri votorum vertere poenam :

Quam, mala multiplici iuvenum quod saepta caterva
Dixerat atque animo meretrix iactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuisse,

Docta Palaephatia testatur voce papyrus.
Quidquid, et ut quisque est tali de clade locutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin;
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quae, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuistis praemia, Divae
Pierides: quarum castos altarià postes

Munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus,
Aut crocus alterna coniugens lilia caltha,
Sparsaque limninibus floret rosa : nunc age, Divaë,
Praecipue nostro nunc adspirate labori;
Atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes,

Actaeos inter collis et candida Thesei
Purpureis late ridentia litora conchis:
Quarum non ulli fama concedere digna
Stat Megara, Actaei quondam munita labore
Alcathoi, Phoebique; Deus namque adfuit illi:
Unde etiam, citharae voces imitatus acutas,
Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus,
Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.
Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
Fecerat infestam populator remige Minos:

Hospitio quod se Nisi Polyidos avito,

Carpathium fugiens et flumina Caeratea,

Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.

Sed neque tunc cives, neque tunc rex ipse veretur

99

« PreviousContinue »