quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non [in]utile, haut quidem certe (in)decorum est. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tem- 14 pus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota inuulgataque. Nam et 15 quid tam remotum in literis est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scho| lis decantata neque in commentariis protrita. Quae porro 16 noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae adımonitiones e[t] pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio(r) in otio atque in ludo liberalior. Quae autem parum 17 plana uidebuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis, quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione uestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, uel libris repertis uel magistris. Quae uero putauerint reprehendenda, his, si au- 18 debunt, subcenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim tempore obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus. Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, scri-19 bendo, commentando, numquam uoluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibus. que elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant percontando, scribendo, a noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: nihil cum fidibusgraculo, nihil cum amaracino sui. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum 20 scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profestum 21 et profanum uulgus, a ludo musico diuersum. Versus legis datae hi sunt: 22 Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι καθαρεύει Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ ̓ εἶδεν μήτ ̓ ἐχόρευσεν, [......] Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ ̓ ἀπαυδῶ Ἐξίστασθαι [μύσταισι χοροῖς, ὑμεῖς δ ̓ ἀνε γείρετε μολπήν Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέ – πουσιν ἑορτῇ. Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam facta 23 sunt. Quantum autem uitae mihi deinceps deum uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum 24 delectatiunculas conferam. Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuuantibus, cum ipsius uitae, quantuli quique fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. 25 Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri inuenirique possit. (INDEX CAPITVLOR V M.J I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehen- denda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter II. Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quen- dam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum phi- losophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uulgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nun- III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notata- que inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re IIII. Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulia- nus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam. V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Horten- VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in cen- sura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo de- VII. In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem: Hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque uitium, errareque istos, qui bonos libros uiolant et futuram seribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe scriptam perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est. VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. VIIII. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi. X. Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. XI. Quod Thucydides scriptor inclitus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur; et quo statim iure esse incipiat simulatque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae sententiae. XIIII. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent. XV. Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit. XVI. Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio: ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. XVII. Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satira de officio mariti scripserit. XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum et in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit, quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit. XVIIII. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. XX. Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν, quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur. XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, [ubi] scriptum esset: et ora tristia temptantum sensu torquebit amaror, non quod uulgus legeret: sensu torquebit amaro. XXII. An, qui causas defendit, recte Latineque dicat: superesse se is, quos defendit; et superesse proprie quid sit. XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus, quae istius 'causa cognomenti sit, historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. XXIIII. Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae, facta ab ipsis, sepulcris eorum incisa sunt. XXV. Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit uocabuli indutiarum. XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur. CAPITVLA LIBRI SECVNDI. I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere pаtientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia. II. Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. III. Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres immiserint h literae spiritum. IIII. Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii diuinationem appellari scripserit et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint. V. Quam lepide designateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem. VI. Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur et quid his, qui improbe [id] dicunt, respondeatur. |