Page images
PDF
EPUB

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90 Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

M. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,

Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

95

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

100

M. His certe neque amor causa est: vix ossibus

haerent.

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus ApolloTres pateat coeli spatium non amplius uinas.

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitulâ tu dignus, et hic, et quisquis amores Aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

[blocks in formation]

105

110

-regum, i. e. of Ajax and Hyacinthus, the son of a king.

107. flores, i. e. the hyacinths (marked by the letters AI and Y, initials of the names Alas and 'Tákivlos.)

ECLOGA IV.

POLLIO.

The poet proposes to compose a poem worthy of his protector and friend, Asinius Pollio, who at this time held the office of consul. The time foretold by the Cumaean sibyl is described as approaching, when the calamities to which Italy had been long exposed, by intestine wars, were to cease; and he extols the consul as the harbinger of a new era of happiness, a new order of centuries, a new and better race of men, a second golden age, which should follow the birth of a promised child, the son of the consul.

SICELIDES Musae, paulo majora canamus!

Non omnes arbusta juvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas,
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.

Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos herôas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu, Errantes hederas passim cum bacchare tellus Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae

Ecl. 4.-6. Virgo, i. e. Astraea or Alkη, Justice.

8. nascenti puero, the new-born son of Pollio.

11. inibit, absolutely = incipiet. 14. irrita abolita, 'the vestiges,

5

10

15

20

[blocks in formation]

Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.

25

At simul heroum laudes et facta parentis

Jam legere et quae sit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus aristâ,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,

Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos herôas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

30

35

Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
"Talia saecla,' suis dixerunt, 'currite,' fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.

40

45

Aggredere o magnos-aderit jam tempus-honores, Cara deûm suboles, magnum Jovis incrêmentum!

Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris coelumque profundum;

50

Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,

Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

55

Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,

26. simul simulac, 'as soon as.'

51. terrasqué, the last syllable made long by the arsis.

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadiâ dicat se judice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensâ, dea nec dignata cubili est

60

[blocks in formation]

Two shepherds, Menalcas, an excellent singer, and Mopsus, a skilful player on the flute, challenge each other to a competition in musical skill. Mopsus first deplores the death of Daphnis, then Menalcas praises his virtues, and celebrates his deification. Finally the singers make costly presents to one another. It is conjectured that Virgil celebrates Julius Caesar under the name of Daphnis, though with some poetical license. The name of Daphnis is borrowed from a hero of Sicily, the subject of frequent panegyric in pastoral melodies.

Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, Tu calamos inflare leves, ego dicere versus, Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

5

Mo. Tu major: tibi me est aequum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis

ignes,

Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.

Incipe; pascentes servabit Tityrus haedos.

57. Or-phēt, (dat. Graec. 'Oppeî),

a dissyllable.

61. tulerunt, poetic. instead of tulêrunt.

10

Ecl, 5.-1. boni, poetic. with the infin. inflare = periti: 'able, fit,' (Comp. below v. 54 and 89.)

Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagì
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar. Tu deinde jubeto ut certet Amyntas.
Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant; vos coryli testes et flumina Nymphis;
Quum complexa sui corpus miserabile nati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

15'

20

30

Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla nec amnem 25
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis :
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae ;
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

35

35

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 Pastores-mandat fieri sibi talia Daphnis

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: DAPHNIS EGO IN SILVIS, HINC USQUE AD SIDERA NOTUS, FORMOSI PECORIS CUSTOS, FORMOSIOR IPSE.

Me. Tale tuum carmen nobis, divine poëta, Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

23. mater, i. e. Venus, as foundress of the Julian race (by Aeneas, her son).

29. curru, dative = currui.

45

34. tulêrunt, poetic. = sustulêrunt.

« PreviousContinue »