Page images
PDF
EPUB

RERUM MYTHICARUM

LATINI TRES

ROMAE NUPER REPERTI.

AD FIDEM CODICUM MSS. GUELFERBYTANORUM

GOTTINGENSIS, GOTHANI ET PARISIENSIS

[ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[graphic][merged small][ocr errors][ocr errors]

P R O O E MI U M.

Bienniam

iennium fere est, ex quo Angelus Majus, vir illustrissimus, de antiquis scriptoribus e bibliothecarum Italicarum latebris in lucem proferendis immortaliter meritus, in Classicorum Auctorum e Vaticanis codicibus editorum volumine III tres rerum mythicarum scriptores ineditos typis exprimendos curavit, quorum prima potitia ut bonarum litterarum studiosis erat jucundissima, ita plurimis novae eorum editionis in Germania parandae desiderium commovebat. Cujus rei suscipiendae consilium quum hortantibus viris doctis, quorum apud me plurimum valet auctoritas, animo volvere coepissem, plura se mihi obtulerunt auxilia ad horum scriptorum verba melius constituenda aptissima. De quibus priusquam, ut par est, exponam, iterare juvat quae Majus editioni suae praefatus est, ut quid vir ille sagacissimus quum de ipsis quibus usus est codicibus Vaticanis, tum de horum opusculorum auctoribus eorumque aetate dixerit, lectores rite cognoscant.

Nostram vero ita instituamus orationem, ut primum gravioribus illis quaestionibus a Majo motis nonnullas subjungamus observatiunculas; deinde hujus editionis quae sit ratio , qui finis, paucis indicemus. Sic igitur Majus :

I. “Latini mythographi quatuor tantummodo extant in editionibus ; nempe vulgo dictus C. Hyginus , qui certe Augusti bibliothecario recentior est; Fabius Fulgentius Planciades; Lactantius Placidus grammaticus, qui ovidianas fabulas enarravit; denique Albricus philosophus , qui de imaginibus deorum commentariolum reliquit. Mihi vaticanam bibliothecam pro meo munere

« PreviousContinue »