Page images
PDF
EPUB

Alios bis septem,

Av. 1594 p. 267, Lact. ad Stat. Th. p. 318, Hyg. 65.
alios quindecim statuere auctor est schol. Ap. Rh. 1, 1086.

11. Titanes et Gigantes.

Frequentissima apud veteres scriptores est confusio inter Titanes et Gigantes inde ab Onomacrito (ap. Paus. 8, 37, 5 cf. 8, 29, 1 sq. 32, 5, 36, 2. 47, I. et 1, 25, 2.); de qua re vid. Agatharch. ap. Phot. p. 444, 38 Bekk., Dorion. ap. Athen. 3 p. 78 a, Plut. de esu carn. 1, c. Heyn. Obss. ad Apollo. p. 28, Lobeck. Agl. p. 584. 426. 763. 793, 3996 Voss. Ep. myth. 2 p. 300 sqq. Titanes Homerus vocat υποταρταρίους (ll. 14, 279; cf. Hes. Th. 851, Paus. 7, 18, 4. 8, 37, 5.); Gigantum tamquam populi alicujus mentionem facit Od. 7. 59 et 206. 10, 120. Utramque stirpem accurate distinguit Hesiodus (Th. 185 coll. 207, 630) et Servius (Ae. 6, 580 cf. Apollod. 1, 1, 3. 1, 6, 1, sch. ad Arat. 16 p. 50, 40 Bekk. ad Ap. Rh. 2, 40, ad Lyc. 63 p. 359), qui eam a Terra procreatam dicit (nyev, terrigenam), Titanumque nomen derivat do ts tíotos, i. e. ab ultione Terrae contra Saturnum (sic quoque Hes. Th. 209 et Etym. M. p. 760, 40). Gigantum autem fabula originem traxisse videtur a montibus ignivomis; quae res inde potissimum patet, quod gigantomachiae sedes vel Bathos est, vel Pallene, vel campi Phlegraei; quibus locis saxa et ignes e montibus ejiciuntur in caelum (Viscont. Mus. Pio. Clem. T. 4 p. 78 ed. Mediol.). Typhonem ignem subterraneuni ex Aetna prorumpentem intelligendum esse jam suspicatus est Boeckh. ad Pind. Pyth. 1, 13 p. 228. Quod autem myth. noster de montium supra montes aggestu et congerie dicit, id proprie ad Otum et Ephialten (qui ab aliis quoque scriptoribus saepius accensentur Gigantibus) spectat (Hom. Od. 11, 304, Apollod. 1, 7, 4, Ap. Rh. 1, 481); quae autem deinceps de Typhone narrat et de deorum transformationibus in animalia, ea iterum non satis accurrate tradita sunt. Singulorum deorum transformationes in pugna contra Typhoeum describit Eratosth. Cat. 25, schol. ad Arat. 284 p. 77, 4 Bekk. Plut, Is. et Os. 72 p. 379 e, Nicand. ap. Anton. Lib. 28 p. 184 sqq. Verh., schol. ad II. 2, 783 p. 92, a, 16 et Ovid. Met. 5, 326.

CORRIGENDA

IN NOTIS AD MYTHOGR. I.

Nro. 3 v. 2 pro 424 leg. 124

[ocr errors]

5 inscript. pro 93 leg. 39

11, 6 pro refragantem leg. refragrantem
15 inscript. pro 21 leg. 211

81 p. 30, 5 pro Brachidarum leg. Branchidarum

IN NOTIS AD MYTH. II.
Nro. 11 inscript. pro II leg. III.

129 inscript, pro 129 leg. 32.

Gottingae, typis Dieterichianis.

[graphic]
« PreviousContinue »