Page images
PDF
EPUB

221. Vid. Meziriac. ad Ovid. Her. 1 p. 219. Caeterum Arrianus (3, =28. 5, 13.) et Philostratus (vit. Ap. 2, 3) hunc Herculem, qui Prometheum vinculis liberasse fertur, a Thebano illo diversum fuisse censent et ad Caucasum Indiae transferunt (cf. Diod. 5, 13. at Str. 11. 505 d = 771 det 15. 688 b = 1009 a, irridet hanc opinionem), cujus accolae ob Promethei memoriam aquilis infestissimi, neque Jovem tamquam illius supplicii auctorem coluisse, sed Herculi potius sacra tulisse dicuntur (Dur. Sam. ap. Ap. Rh. 2, 1249). Nec tamen Prometheus vinculis prius solutus esse fingitur, quam Chiron mortem pro eo subierit; Apollod. 2, 5, 4 § 6. 2, 5, 11, 12, Heyn. obss. p. 147.

v. 19 anulos etc.) "Cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum juraverat, anulum de ipsis vinculis de monte Caucaso lapide dedit ad poenae praeteritae indicium." Serv. ad Ecl. 6, 42; cf. Plin. N. H. 33, 4. 37 prooem. 1, Isid. 19, 32, 1. 16, 6, 1. Coronarum quoque gerendarum morem Aeschylus (ap. Ath. 15. 674 d) repetit a Promethei vinculis (cf. Aesch. fr. p. 151 Sch.); quae opinio satis divulgata erat secundum Ath. 15. 672 f. Alium insuper morem ab aquila ab Hercule interfecta Hyginus repetit p. 458: "Homines instituerunt, ut hostiis immolatis jocinora consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur".

2. Neptunus et Minerva.

Hoc de Athenarum nomine certamen, quod pluribus exponit Aristides (Panath. 13 T. 1 p. 169 ibiq. schol. T. 3 p. 60 ed. Dind.), Himerius (or. 2, 7 p. 380 et ap. Phot. p. 373 b, 31 ed. Bekk. cf. Geopon. 9, 1 p. 566 Nicl.), alii, et quod ipso secundo Boëdromionis die accidisse credebatur (Plut. de frat. am. p. 489 b et Symp. 9, 6 p. 741 b.), non valde antiquum est. Antiquior sane est fama de Neptuno mare in acropoli procreante (Ovid. Met. 6, 77). Illic enim ex Erechthei fani rupe, cui tridentis signum insculptum erat, aqua salsa prorumpebat, Jiaoo Epiz9nis dicta; atque ibidem in Pandroso Minervae Poliados sacello sacra illa Palladis oliva cernebatur (Herod. 8, 55, Callim. ap. sch. Hom. II. 17, 54 p. 471 a, 47 Bekk., Apollod. 3, 14, 1 Diod. 5, 73, Varro ap. Aug. C. D. 18, 9, Paus. 1, 26, 6. 1, 27, 3). Haec μogía una cum arce a Xerxe combusta, sed postero die renata visa est (Herod. 1. 1.) Ab hac autem sacra oliva omnes illae uopia, quae in Academia circa Minervae Μορίας templum haud procul a Jovis Μορίου και Karußárov fano cernebantur, derivatae sunt (Ar. Nub. 992 ibiq. sch. p. 131 Bekk., Ister fr. p. 60, Apollod. f. p. 401 Heyn. Paus. 1, 20, 2, Suid. et. Phavor. v. pogia). Quae quia ragaroi ac inviolabiles babebantur (Meurs. Att. Lectt. 4, 6), Lacedaemonii quum Atticam devastarent regionem, ab iis caedendis abstinuerunt (Philochor. fr. p. 57, Androt. fr. p. 119), quam rem pulchre tangit Sophocles O. C. 702 sqq. Ramis denique oleagenis ex illis uogics decerptis ludorum Panathenaicorum victores coronabant, ut Aristoteles tradit ap. schol. ad Soph. O. C. 701.

3

Fabula de Neptuno equorum auctore ignota est Homero, quippe qui equos Neptuno sacros tantum dicat (11. 23, 584). Potest sane Arion Adrasti equus, öç èx Déógiv péros yev (11. 23, 347) ad Neptunnm referri, ut factum est a sch, p. 613 b, 17 Bekk. secundum poētas cyclicos, in primis secundum Thebaidis auctorem, qui Arionem vocabat zvaroɣuityy, (unde Arcades Neptunum "latov colebant hoc quidem sensu), quem Antimachus Telluris filium dixisse perhibetur (Paus. 8, 25, 5). At baec

fabula ad Thessaliam pertinet, ubi primus equus a Neptuno creatus (Lucan, 6, 393, sch. ad Pind. P. 4, 246, Philostr. Im 2, 14, Prob, ad Ge. 1, 12, sch, ad Stat. T. p. 120. 210). Neque tamen me fugit, Atticam quoque virov esse (Soph. O. C. 668. 711.) ex ejusdem Neptuni beneficio, qui equos ibi primus frenis domuisse fertur; quam rem Pamphes attigisse videtur in hymno apud Paus. 7, 21, 3: Izwv te dwrhoa mm zigvxgyséμvor, qui versus cum Soph. O. C. 711 sqq. plane congruit; nec tamen probat, Neptunum in Attica primos equos procreasse, sed do muisse tantum, ut Diodorus quoque dicit (5, 69). Aelianus vero (V. H. 3, 38) Erichthonium primum in Attica equos junxisse, i. e. quadrigis vectum esse (cf. Hyg.-P. A. 2, 13 p. 446; ludos enim Panathenaicos primus instituit) affirmat. Hinc Neptunus Ixos seu Ixos, de quo vid. Boettig. Andeut. zur Kunstmyth, des Neptun, p. 155, et Creuzer. Symb. 2 p. 278. 598. 782.

3. Scylla.

Apollonius Rhodius (4, 829) nomen Crataeidis pro Hecates epitheto cepisse videtur, quod significat praevalida, praepotens; ita scilicet Homerus (Od. 11, 597) et ingens istud Sisyphi saxum vocat. In Meydus 'Hoius Scylla Phorbantis et Hecates filia dicta est (fr. Hes. 66 p. 219 Goettl.). De patre nihil Homerus. Matrem Stesichorus affert Lamiam (Schol. Apoll. Rh. 4, 828 Eust. ad Od. p. 1714, 34. fr. p. 72 Kl. Virg. Ciris 66 ibiq. interpp. de quo monstro vid. Arist. Vesp. 1035 et 1177. P. 742 cum schol. p. 171 a et 215 b; Bekk. Acusilaus Scyllam Phorcynos (cf. Tz. Lyc. 45 p. 340) et Hecates filiam dixerat (Schol. Apoll. Rh, 4, 828 fr. 34 p. 237. St. cf. Schol. ad Od. 12, 85. 124.), quae sane vulga ris est fama, quam praeter nostrum mythographum Eustath. quoque sequitur p. 1714, 30. ubi eorum quoque opinio laudatur, qui Scyllam Tritonis. filiam faciunt. Ibidem Anaxilae comici affertur τρίκρανος Σκύλλα ποντία xov (cf. Athen. 13, 558 a.). Typhone et Echidna parentibus eam natam esse dicit Hygin. f. 151 p. 262 et 125 p. 222 St.

v. 3 Glaucus). Hunc Anthedonis filium vocat myth. II, 169. Theolytus, poeta Methymnaeus, Glaucum Anthedonium Copei filium vocat; Promathidas Heracleotes, et ipse poeta, eum Polybi (ita Schol. Ap. RK 1, 1310.) et Euboeae filium dicit; Euanthes, poeta epicus, Neptuni et Najadis (Ath. 7. 296. b. c.). Glossae ad Virg. Ge. 1, 437 scripturae menda offerunt Antiodonis f., vel Poliphei, vel Polimbae et Terrae filio, Vel sic tamen Glaucum a veteribus falso Anthedonis filium habitum esse censeo; quod vel inde patet, quod Anthes s. Anthus, qui avus paternus fuit Anthedonis, quorúpov civitatis parente, a Neptuno et Alcyone prognatus esse dicitur; quae genealogia deinde ad Glaucum translata est, a quo posthae Carystius Glaucus genus suum derivavit (Paus. 6, 10, 1), Paulo aliter ac myth. I, 99 fabulam de Glauco narrat Paus, 9, 22, 6. Philostr. Im. 2, 15, sch. ad Ap. Rh. 1, 1310, ad Lyc. 754 p. 769, Eustath. ad II. 2 p. 369, 18, Palaepli. 28, et in primis Athen, 7 p. 296 sq. 15 p. 679 a, Str. 9, 405 b = 621 b. De hac varietate egit Voss. Ep. Myth. 2 p. 229-232 ed. 2.

v. 4 Circe]. Alii Scyllam ab Amphitrite mutatam esse dicunt, ut Virg. Ciris 66 sqq. Serv. ad Ecl. 6, 74. Tz. ad Lyc. 45 p. 340, et ad 650 p. 716. Consentit cum nostro Hyg. f. 199 p. 330 et Fulg, myth. 2, 12 p. 685. A Neptuno illam transformatam esse narrat Serv. ad Ae. 3. 420. fontem]. Ita omnes quos modo laudavi scriptores. At Hyg. f. 199. Scyllam in mari lavari adsuetam fuisse tradit. v. 6 commutatu

quae

est]. Addit Serv: "Hanc postea Glaucus fecit deam marinam, classem Ulixis et socios evertisse narratur." Quae sententia recurrit ap. myth. II, 169. Hyg. autem f. 199 “ab inguinibus ejus, inquit, canes sunt nati, atque ferox facta, quae injurias suas exsequuta est: nam Ulyssem praenavigantem sociis spoliavit." Fulgentius autem 2, 12 "ab inguine, inquit, lupis canibusque marinis inserta est." Tz. ad Lyc. 650 p. 717: κεφαλὰς ἔχον, κάμπης, κυνός, λέοντος, Γοργόγος, φαλαίνης καὶ ἀνθρώπου, dódena de nódus. Hyg. f. 125 p. 222: "quae superiorem corporis partem muliebrem, inferiorem ab inguine piscis et sex canes ex se natos babebat, eaque sex socios Ulyssis nave abreptos, consumpsit." Idem f. 151 p. 262: "quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis, et canes sex ex se natos habebat." De hujus fabulae varietate inde ab Homero vid. Voss. Ep. Myth. 1 p. 244 sqq. ed. 2. et ad Virg. Ecl. p. 332; cf. Burm. ad Val. Fl. 1, 590. Broukh. ad Tib. 3, 5, 89. Scyllam navem piraticam fuisse contendit Palaephatus cap. 21. Interpretationem hujus fabulae etymologico - ethicam profert Fulg. 2, 12 p. 686 St. Caeterum Schol. ad Lyc. 45 p. 340 sqq. et ad 650 p. 717 Scyllam ab Hercule interemtam, deinde a Phorco patre in vitam revocatam esse tradit; cf. Eudoc. p. 377.

v. 7 Nisi ... filia] Aesch. Ch. 605-12, Apollod. 3, 15, 8. Str. 8 573 b. Paus. 1, 19, 5. 2, 34, 7, schol. ad Eur. Hip. 1190 p. 505 Matth. Eust. ad Od. p. 1688, 57, Tz. ad Lyc. 650 p. 716. Hyg. fab. 198 p. 328. Ovid. Met. 8, 1 sqq. Voss. ad Virg. Ecl. p. 332 sqq. Ep. Myth. I p. 245 ed. 2.

[blocks in formation]

Aliter rem narrat Hom. Od. 19, 519 (cf. 20, 66 sqq.) ad quem locum Eust. p. 1874, 59 sqq. vulgarem famam accurate exponit. Alludit ad hanc fabulam Hes "Eoy. 566 dicens Ilavdiovis pedidov (cf. schol. p. 275-277. ed. Gaisf.). Aesch. Suppl. 58: Τηρεία άλοχος σηδων. Sophocles hanc Terei fabulam in scenam produxit (vid. fr. ap. Schu, p. 83-86.) et Philocles (schol. ad Arist. Av. 282 p. 236 b. Bekk.). Rem exponunt Thucydides 2, 29, Apollod. 3, 14, 8. Strab. 9, 423 C= 648 a. 7, 321 b = 494 c. Paus. 1, 5, 4. 1, 41, 8. 10, 4, 6. 9, 16, 4, Schol. ad Arist. Av. 212 p. 234 b Bekk., Ovid. Met. 6, 412 sqq. Tzetz. Chil. 7, 142. Hyg. f. 45. In alia discedit Boeus ap. Ant. Lib. сар. 11 71 p. 87 ed Verh. cf. Hellad. ap. Phot. p. 531 a 19 sqq. Conon. ap. Phot. p. 136 a 18, Bekk. Eust. ad. Od. p. 1875, 5. v. 27 upupam]. Arist. Av. 15 Tηgevs ó inoy. cf. ibid. 46 et 101. Sophoclem et Philoclem idem tradidisse patet e schol. ad Av. 281 p. 236 b. Bekk. deinde Conon ap. Phot. p. 136 a, 31. Apollod. 3, 15, 8 § 7. Ovid. Met. 6, 674, et omnes seriores scriptores, praeter Hyginum, qui f. 45 p. 110 Tereum in accipitrem mutatum esse refert; quod confirmare videtur Demetrius a Munckero ad illum locum citatus.

v. 7 phasianum] 4άooav i. e. palumbam; Arist. Av. 303. Ach. 1069. 1071. Bekk. Ath. 9. 394 a. d, Alexander Myndius ap. schol. ad. Theocr. 5, 96 p. 891 Kiessl, Luc. judic. voc. § 8. Tz. ad Lyc. 358 p. 561 Eust. ad Od. p. 1712, 42. 44. At Lact. narr. fabb. 6, 7 p. 832 phasianum i, e. Phasidis avem mẹmorant (vid. schol. ad Arist. Nub. 110). Diversam originem huic avi assignat Longus Past. 1 p. 22 Villois.

v. 28 hirundinem] Anacreon 12, 6 et Aesch. Suppl. 58. Soph. El. 107 et Eurip. Rh, 550. (cf. Gorg. ap. Plut. Symp. 8, 7, 2 p. 727 e, Eust. ad Od. p. 1875, 12) Philomelam in hirundinem mutatam esse

referunt. Ita Aristophanes quoque Av. 212 (ibiq. sch. p. 234 b. Bel.) censet; cf. Apollod, 3, 15, 8 § 7, et Conon. ap. Phot. p. 136 a, 29. Bek. Ovid. 6, 670: Neque adhuc de pectore caedis effluxere notae, sig nataque sanguine pluma est, quae verba ad Procnen in hirundinen versam referenda sunt; vid. Meurs, de Regn. Ath. 2, 5.

5. Cyclops et Acis.

Polyphemi et Galateae amores a Siculis in primis poetis celebrati sunt, ut ab Alexide (Ath, 7, 314 d. 12, 544 e. f.), a Philoxeno (Ath. 1 p. 6 e et 7 a, cf. 13 p. 564 e. Eust. ad Od. p. 1558, 16, schol. ad Theocrit. 11, 1 p. 941 Kiessl., Plut. Symp. 1, 5 p. 622 c.), a Theocrite C. 11, aliis.

Alludit ad illos amores Callimachus (epigr. 49), Moschus (15, 3), Virgilius (Ecl. 9, 39), alii. Scripsit de hac fabula Feder: Amor Polyphemi ex Theocrito, Ovidio et Metastasio (Erl. 1765.)

Caeterum Acis antiquus Siciliae rex fuisse dicitur, ut ex inscriptionibus elicere studuerunt viri docti,

6.

Silvanus et Cyparissus.

Silvanus ad antiquos Italorum deos agrestes pertinet, qui ex parte Graecorum Pana repraesentat. De ejus origine Probus ad Ge. 1, 20 haec habet: "Silvanum quidam sic ortum ferunt. Cratis pastor in Italia quum juxta flumen aliquod pasceret capellas et unam earum incurrere soleret, hoc est, libidine sua in eam saeviret, et obdormisset in ripa sedens, somnique pondere caput quasi dejectum subinde nutaret, caper, qui eam capellam soleret salire, impetu in eum facto, cerebroque cum cornibus discusso, abjecit eum in flumen, quod in facti memoriam Cratis est appellatum. Quum autem ex capella puer esset natus, cujus pars inferior erat caprina, eumque dominus educaret, augeretque ea re familiaritatem, ut animadvertit adultae esse aetatis, educator timens ne feritas ejus noceret suis, clam eum tollit in silvam et ibi destituit. Quem quia in silva primum agrestes conspexere, ut deum venerati Silvanum appellarunt." Serv. ad Ge. 1, 20: "Quidam Silvanum primum instituisse plantationes dicunt.".

Ipse Virgilius hujus dei cultum a Pelasgis repetit Ae. 8,
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
Arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
Qui primi finis aliquando habuere Latinos.

600:

Ad quem locum Servius: "publica ceremoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum. Prudentiores tamen dicunt, esse eum υλικὸν θεὸν h. e. deum της ύλης. Υλη autem est faer omnium elementorum, i. e. ignis sordidior et aër, item aqua et terra sordidiora, unde cuncta procreantur; quam vλy Latini materiam appellarunt; Rec incongrue, quum materiae silvarum sint. Ergo quod Graeci a tote, hoc Latini a parte dixerunt". Intelligit Graecorum Pana, qui a serioriLus pro anima mundi (rò xar) habitus est. Silvanus senex exhibetur in antiquis monumentis. Silvani, ut Panes, occurrunt ap. Ovid. Met. 1, 193 et alibi.

Caeterum Cyparissum ab Apolline, non a Silvano dilectum fuisse re fert Ovid. Met. 10, 107, atque inde Serv. ad Ae. 3, 64 et 680, qui ad

dit: "vel ut alii, a Silvano". Atqui quum Ovidius tum alii cervum illum ab ipso Cyparisso interfectum esse dicunt. Quem Cyparissum Ceae gentis fuisse tradit Ovidius (Met. 10, 120), Telephi filium (Serv. ad Ae. 3, 680), vel Amy clei ex insula Cea (Lact. narr. fï, 10, 3 p. 857 St.). Servius addit: "Alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse, quem quidam ab Apolline, nonnulli a Zephyro amatum volunt. Qui quum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Cassum (Casium) dicitur pervenisse atque in cupressum arborem commutatus; quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci" (Accuratius hanc arborem describit idem Serv. ad Ae. 3, 64, et Geopon. 11, 5). Hinc quidam Silvanum deum funebrem putant (Serv. ad Ge. 1, 20), quippe qui cupressum manu tenere fingitur. Virg. Ge. 1, 20:

Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum.

At idem Ecl. 10, 24: Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.

7. Ceres et Proserpina.

Celeberrima haecce fabula etsi ab Homero disertis verbis non memorata, ab Hesiodo tamen (Th. 912) adumbratur, atque in Hymno Homerico et accuratissime et pulcherrime describitur. Ejus varietates enarratas reperies apud Welckerum (Zeitschr. für Geschichte der alten Kunst 1, 1 p. 195, cf. Creuzer. Symb. 4, 169 198, et interpretes hymni Homerici). Pamphos, qui antiquissimos Atheniensibus hymnos composuit, raptum Proserpinae carmine celebraverat (Paus. 1, 39, 1. 8, 37, 9. 9, 31, 8). Vulgarem Atticorum famam narrat Apollodorus (1, 5, 1 sqq.), quem imitatus est Zenobius (1, 7. Cf. Diod. 5, 4). Plures regiones illius raptus honorem sibi vindicare studebant, inter quas Sicilia principem obtinet locum; cujus rei diversissimas traditiones VV. DD. jam illustrare conati sunt, in primis Spanhemius ad Callimachi hymnum in Cererem; Cf. Heyn. ad Apollod. Obss. p. 24 sqq.

v. 6 grana]. Hym. Hom. in Cer. 372 de Plutone: avràp öz' avròs ῥοιῆς κόκκον ἔδωκε φαγεῖν μελιηδέα λάθρη,

v. 11 Luna]. Luna a serioribus philosophis Proserpina vocatur. Plut. de fac. in orb. Lun. 27 p. 942 d: d (sc. Kópŋ) iv ochývy nar τῶν περὶ σελήνην. Κόρη τε καὶ Περσεφόνη κέκληται, τὸ μὲν, ὡς φωσφόρος ovou, Kooŋ de ori etc. Lact. ad St. Theb. 8, 63 p. 277 de versu Ovid. M. 5, 567: Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses agens, "per lunam fieri, inquit, manifestum est, quae a veteribus Proserpina nominatur." (Creuzer. 4, 220 sqq.). Antiquiores poetae Jovem dicunt rem ita composuisse, ut Proserpinam tertiam cujusque anni partem cum Plutone, duas reliquas in coelo esse diceret (Hym. in Cer. 447; cf. Apollod. 1, 5, 3). Quae sane res non potest ad Lunam referri. Ergo bene schol. ad Hes. Th. 913 p. 442 Gaisf: τοῦτο περὶ τῆς σήψεως τῶν σπερμάτων λέγει, ὅτι ἐὰν οὐ κάτω ἀπεθάνῃ, ἄνω οὐ ζωογονείται. Atque de raptu dicit: τοῦτο δὲ λέγει, ἐπεὶ οὐχ ἑκοῦσα ἡ γῆ δέχεται τὰ σπέρματα, quam rem pluribus etiam persequitur alius schol. p. 491 et Theo ad Arat. 150 p. 65, 14 Bek. cf. August. de C. D. 7, 10. Historicam huic fabulae adhibet interpretationem Perizon. ad Aelian. V. H. 4, 5, alii. Cum nostro myth. facit Hygin. f. 146 p. 256.

8.

Celeus et Triptolemus.

De Celeo Triptolemi patre vid. Hym. Hom. in Cer. 96, ibiq. interpp Apollod, 1, 5, 1 § 4. Paus, 1, 39, 1; cf. 1, 14, 2, 2, 14, 3. 1, 38, 3

« PreviousContinue »