Page images
PDF
EPUB

radiorum solis et cornuum lunae similia. Rubet ejus facies ad aetheris imitationem. In pectore nebridem habet stellatam, ad stellarum imaginem. Inferior ejus pars hispida propter arbores, virgulta, feras. Caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. Fistulas habet septem calamo-5 rum propter harmoniam caeli, in qua VII. soni sunt. Unde dicit Virgilius: Septem discrimina vocum. Curvam ergo zalavoona habet, id est pedum, quia annus intra se recurrit. Hic, quia totius naturae deus est, a poëtis fingitur cum Amore deo luctatus, et ab eo victus, quia amor omnia 10 vincit. Hic ergo amavit Syringam Nympham, quam quum insequeretur, illa, implorato Terrae auxilio, in calamum versa est; quem Pan ad amoris solatium incidit, et sibi fistulam fecit.

128.

Vulcanus.

15

Vulcanus, eo quod deformis esset, a parentibus suis, id est Jove et Junone, spretus est, et in insulam Lemnum praecipitatus, illicque a Sintiis nutritus. Hic quum Jovi fulmina fabricaret, non est admissus ad epulas deorum. Postea quum rogaret patrem suum Jovem, ut idem Minervae 20 conjugium sortiretur, concessum est illi, si concessu ipsius Minervae posset fieri. Illa autem amorem ejus spernente, et nimium reluctante, natus est puer. draconteis pedibus, qui appellatus est Erichthonius, quasi de terra et lite procreatus: nam eois est lis, your terra. Hic ad celandam 25 pedum foeditatem, junctis equis, usus est curru, quo tegeret sui corporis turpitudinem.

129. Phor cus.

Phorcus Thoosae Nymphae et Neptuni filius dicitur: ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae. Qui 30 quum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset obrutus, finxerunt socii ejus eum in deum marinum esse conversum.

150. Tres Gorgones et Perseus.

Phorcus tres habuit filias, Stheno, Euryalen, Medusam, 35 quae uno contuebantur oculo, et contuentes in lapidem convertebant; unde et Gorgones dictae a terrore: yogya namque Graece terror dicitur. Contra quas missus est Perseus cum crystallino clypeo et harpe, quod est genus falcati teli; et adjutorio Minervae eas interfecit. Re vera 40 tres fuerunt sorores unius pulchritudinis; unde fictum est,

7

dixerunt. Habitant autem insulam Electridem sive Febram, quae est haud longe a Calabria in conspectu Tarentinae civitatis. Quin et de his avibus dicitur, quod Graecis navibus laetae occurrant, Latinas vehementer fugiant, memores ori5 ginis suae.

144. Euboea insula et Nauplius, Palamedis pater.

Euboea insula est, in qua mons Caphareus, circa quem Graeci periere naufragio; quia Nauplius, Palamedis pater, 10 dolens filium suum factione mortuum, quum vidisset Graecos tempestate laborare, montem Caphareum ascendit, et elata facula signum dedit vicini portus. Quare decepti sunt Graeci, et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.

15

145. Alia Euboea et Cumae.

Euboea item insula est, de cujus civitate Chalcide pro- . fecti sunt ad novas sedes quaerendas; et haud longe a Bajis (qui locus a socio Ulixis Bajo, illic sepulto, nomen accepit) invenerunt vacuum litus, ubi, visa muliere gravida, civitatem condiderunt; quae res fecundam ostendebat fore 20 rem publicam; et eam Cumas vocarunt, sive a praegnante, sive ab undis.

146. Melager et Oeneus.

Oeneus, pater Tydei et Meleagri, Parthaonis filiús, rex Aetoliae, cujus civitas est Calydon nobilissima. Hic summam 25 potestatem regni sui turbavit neglegentia sacrorum. Annua siquidem vota pro imperii fructibus celebrans, numen Dianae contemsit; propter cujus nimiam indignationem oppressus est, ut videretur omnes placaturus, si illam solam adorasset. Ea aprum summae magnitudinis regioni immisit; qui vastator 30 Calydoniae terrae ab urbis gente est appellatus. Cujus Oeneus feritate fractus, edictum tale proposuit, ut dimidiam regni partem caperet, qui monstrum interemisset. Meleagri virtus periculum non expavit. Siquidem ipse ejus filius undique juventutem collectam ad illam novi generis expeditionem 35 vocavit. Inter quos Atalante convenit, Iasii filia, summa venatrix; quae in saltibus prima omnium praedictum aprum sagitta percussit. Postea Meleager venientem in se feram excepit interemitque; et gratus adversus puellam, quae inter viros successu virtutis enituerat, pellem monstri illius cum 40 capite ad laudis illius testimonium ei dedit. Si munus, peractum fortitudine, invidia perdidit. Plexippus namque et

Agenor, Meleagri avunculi, indignati sunt, sibi praelatam fuisse virginem, et cam dono spoliaverunt. Qua contentione fata sibi maturaverunt. Etenim indignatus Meleager, consanguinitate calcata, matris suae fratrem Plexippum occidit, sibique matris affectum abstulit. Althaea siquidem germano-5 rum ultione saeviit. Nam titionem (quem occultum habuit, quia, quum nasceretur Meleager, in regia subito fortis et ut juvenis apparuerat, et vaticinatum erat, quod tamdiu viveret, quoadusque servatus esset) mater ignibus mersit, eumque cum filii nece satis extinxit. Quae postquam admissum faci-10 nus agnovit, laqueo vitam finivit.

147. Clytemnestra et Orestes, filius ejus.

Clytemnestra fuit uxor Agamemnonis. Qui quum reversus esset de bello Trojano, interfectus est per Aegisthum adulterum. Nam quum ingressus fuisset domum suam, ob-15 tulit ei Clytemnestra vestem sine capicio. Quam quum vellet induere et capicium invenire non posset, ab Aegistho adultero occisus est; quem postea simul cum matre Orestes interfecit; unde in amentiam versus est. Hic namque Orestes, Agamemnonis et Clytemnestrae filius, quia optimus tragoedus 20 fuit, in scenis celebratus, quum matrem et Aegisthum occidisset, insanivit. Qui socii Pyladis admonitu, ad evitandas Furias templum Apollinis ingressus, quum vellet exire, invaserunt eum Furiae. Hinc est: Ultricesque sedent in limine Dirae.

148. Europa et Juppiter.

25

Europa fuit filia regis Graecorum Agenoris. Quae dum colligeret flores in pratis secundum consuetudinem puellarum, Juppiter, in formam speciosi tauri conversus, ei vim intulit hoc modo. Quum Mercurius jussu patris in Phoenicem 30 transgressus esset, ut armenta illius regionis ad litus compelleret, Juppiter in taurum conversus est; quumque se jumentis Agenoris regis immiscuisset, et in amorem sui spatiantes in arena virgines coëgisset, ac paulatim singulis alludens, novissime Agenoris filiam, cujus in amorem compulsus 35 averterat figuram, insidentem sibi tergo in insulam Cretam detulit, ibique nuptiis ejus fruitus est.

149. Agenor et Cadmus, filius ejus.

Agenor, rapta filia Europa, fratres ejus ad requirendam sororem misit, Cadmum, Cilicem, Phoenicem; ita ut, nisi 40 eam reperissent, ad se non reverterentur in patriam. Cilix

diversas petiit regiones; novissime constituit Ciliciam, nec minus Phoenix a suo nomine Phoenicen. Cadmus, desperata spe visendi parentis. Apollinis oraculum ingreditur sciscitans, in quibus partibus orbis consisteret. Accepta itaque sorte, 5 ut vaccam a grege secretam, quae lunae signum in latere haberet, ageret, et ubi fessa procubuisset, ibi urbem statueret; parentis praecepto in eam terram devenit, quae postea Boeotia dicta est. Hic quum ad fontem Martis socios aquatum misisset, invenit eos a dracone consumtos. 10 Quod ubi vidit, serpentem interemit, et dentes ejus evulsos sevit: ex quibns multitudo armatorum gignitur, quae inter se domestico bello confligens concidit; ita ut ex ea multitudine quinque tantum viri. relinquerentur, qui a Minervae voluntate condendae urbi Thebarum Cadmo socii additi sunt. Quorum 15 nomina sunt haec: Echion, Idaeus, Chthonius, Pelorus, Hyperbion.

150. Cadmus et Hermiona.

Cadmus, Agenoris filius, postquam inspectator suarum calamitatum fuerat in exitu nepotum, perosus Thebarum 20 sedes cum Hermiona, Veneris et Martis filia, conjuge sua, in Illyricos sinus profugit. Ibi a diis petita venia, ut in draconis speciem converteretur, qui initio mali causa fuit, vota sunt impleta, et in serpentes ambo versi sunt.

25

151. Monile Hermionae.

Hermione, quae ex Martis et Veneris adulterio nata est, quum praedicto Cadmo jungeretur matrimonio, aureum monile Vulcani accepit dono, hujusmodi venenis infectum, ut necesse esset hoc aurum gestanti aerumnarum molibus opprimi. Quantis enim veneficiis id ipsum monile secundum 30fabulas infectum fuerit, Statius evidentissime describit. Enimvero Hermiona et Cadmus, vir ejus, in dracones sunt conversi. Deinde illud accepit Agave, quae in furorem versa filium suum Pentheum trucidavit. Deinde Semele, quae Junone seducente, fulminata est a Jove. Deinde Iocasta, 35 uxor Laii, quae cum filio suo Oedipo rem habens, inde filios et filias procreavit. Postea, Argia, Adrasti filia regis, uxor Polynicis, quae Thebanum bellum fieri ei persuasit. Ultimo tamen Eriphyla, uxor Amphiarai vatis, accepit, quae maritum, ad bellum ire nolentem, prodidit, et paene invitum 40 ire coëgit.

152. Eteocles, Polynices et Amphiaraus.

Eteocles et Polynices fratres, Thebani, regnum partiti, hoc pepigere foedus, ut unus uno anno regnum haberet,

alter patria exiret, usque dum completo anno, regnum postea haberet. In primo igitur anno Polynices, minor frater, dimittens regnum, et post annum illud repetens, a fratre ipsi est negatum. Proinde exul ad Adrastum, regem Argivorum, se contulit, ibique sub eo viriliter militans, ejus filiam 5 Argiam conjugem accepit. Postea vero quum frater sibi reverso regnum negaret, bellum statuit; ubi fatum erat, quod, si Amphiaraus sacerdos in bello, terra eum glutiente, periret, Polynices victor esset. Amphiaraus autem mortem timens, in domo latuit. Quare Eriphyla, uxor ejus, accepto 10 monili ab Argia, uxore Polynicis, quod Vulcanus Hermionae, privignae suae, fabricavit, eum prodidit. Postea a Polynice: ductus ad bellum, terra deglutiente, ad inferos vivus cum curru suo devectus est. Alcmaeon, filius ejus, volens ulcisci patrem, interfecit matrem, ut Orestes.

153. Apollo et Sibylla.

15

Sibyllam Apollo pio amore dilexit, et ei poscendi quae vellet arbitrium obtulit. Illa arenam manibus hausit, et tam longam vitam poposcit. Cui Apollo id posse fieri respondit, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret, et 20 eam numquam videret. Profecta igitur, Cumas tenuit, et illic corporis viribus defecta, vitam in sola voce retinuit. Quod quum cives ejus cognovissent (sive invidia, sive miseratione commoti, incertum est), ei epistolam miserunt, creta antiquo more signatam. Qua visa terra, quia erat de ejus 25 insula, in mortem est soluta. Unde nonnulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit; quia incenso templo Apollinis, inde Romam allati sunt libri, unde haec fuerat.

154. Caenis et Neptunus.

Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupro praemium 30 sexus mutationem meruit. Fuit etiam invulnerabilis. Sed pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est. Post mortem tamen in sexum rediit. Hoc autem ostendit dictum illud Platonicum vel Aristotelicum, animas per pereμguywow, id est per-35 mutationem, sexum plerumque mutare.

155. Tarpeja.

Tarpeja sedes dicta est a Tarpeja virgine. Quum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret, et Tarpejo cuidam dedisset arcem tuendam; filia ejus Tarpeja, aquatum pro-40 fecta, in hostes incidit. Quam quum hortarentur ad prodi

« PreviousContinue »