Page images
PDF
EPUB

221. Bupalus.

Bupalum dicunt quendam pictorem fuisse apud Clazomenas, civitatem Asiae, qui Hipponactem quendam poëtam deformem per risum pinxit. Hinc ille commotus furore, tali carmine Bupalum perculit, ut vitae exosus laqueo ses suspenderet.

222. Tyrtae us.

Tyrtaeus poëta, genere Atheniensis, cum parte membrorum deformis fuit; qui primus tubam invenit; quo etiam Lacedaemonii usi duce, Messenios feruntur vicisse. Quum 10 enim diuturno tempore inter Lacedaemonios et Messenios bellum traheretur, consulentibus Lacedaemoniis ab Apolline responsum est, non aliter eos posse vincere, nisi duce Atheniensi pugnarent. Quibus postulantibus Athenienses Tyrtaeum dederunt. Et ita Lacedaemonii, novo tubae so-15 nitu hostes terrente, vicerunt.

223. Iarbita.

Iarbita natione Maurus fuit. Qui quum Timagenem philosophum docte declamantem incassum imitari conaretur, invidia quodammodo diruptus traditur.

224. Mopsus.

20

Mopsus, Apollinis et Mantus filius, et Calchas dicuntur in Gryneo Apollini consecrato nemore de peritia divinandi inter se certamen habuisse. Et quum de pomorum arboris cujusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso. Cujus 25 rei dolore Calchas interiit.

225. Apicius.

Apicius quidam voracissimus fuit, qui de condituris multa scripsit. Postquam ergo omne patrimonium dilapidavit, quum egere coepisset, non ferens pudorem, veneno periit.

226. Opimius.

30

Quidam vir Opimius admodum extitit avarus, ut quum multis divitiis abundaret, ipse festis diebus Vejentanum pessimum vinum liberet, privatis autem diebus vappam, quod est Vejentano deterius. Hic forte prae nimia sollicitudine 35 incidit in letargum morbum. Tunc ejus laetus heres coepit circa loculos currere et claves quaerere, sperans, illum cito moriturum. Accedens medicus fidelis, cognita morbi causa,

5

10

et pecunia tota ante se numerata, dixit aegro: nisi tua custodias, nihil distat, fame an morbo pereas. Ille evigilans, quis tollit? ait, et salvatus est.

227. Columbae Dodonaeae.

Dodona civitas est Epiri, juxta quam est silva, quae etiam Dodona dicitur, abundans glandibus, quibus primi pasti dicuntur homines. Juppiter hic dabat responsa per columbas aereas.

que

228. Lacus Lucrinus.

In Bajano sinu contra civitatem Campaniae Bajas duo sunt lacus, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium Romanis praestabant vectigalia. Sed quum plerumque mare irrumpens pisces inde excluderet, et redemtores damna paterentur, supplicaverunt senatui. Et profectus Ju15 lius Caesar ductis brachiis exclusit partem maris, quam infestam compererat esse, liquitque breve spatium per Avernum, quo piscium copia intrare posset. Quod opus Julium dictum

20

est.

229. Venus et Diomedes.

Quum essent Graeci in obsidione Trojae, contigit, ut fieret pugna inter Diomedem et Aeneam; quumque diu dimicassent, Diomedes Aeneam percussit ingenti saxo et prostravit. Quod videns Venus, mater ejus, nube ipsum protexit. Ille vero irrumpens in nubem, Venerem vulneravit. Unde 25 ipsa post Trojae destructuram eum cum suis socis in mari fatigavit, et socios vertit in aves.

230. Oedipus.

Lajus, rex Thebarum, habuit uxorem, nomine locastam, cui praecepit, ut omnes filios ex se genitos necaret. Nam 30 audierat, a liberis suis se occidendum. Illa pariens, puerum plantis perforatum in silvam deferri jussit. In eadem silva Polybus, rex Phocidis, venatione erat occupatus, et vagitum pueri audiens, eum afferri jubens, tamquam suum nutrivit, Oedipumque vocavit. Cui dum improperatum fuisset, se 35 genus suum ignorare, ivit ad templum, ut quaereret. Dumque iret, obviavit illi pater decrepita aetate. Quem ut vidit, ignorans esse patrem, occidit, et regno ceterisque bonis usus est. Inde procedens venit ad montem, ubi erat Sphinx monstrum, omnibus praetereuntibus hoc aenigma proponens: 40 quid primo quatuor, deinde tribus, deinde duobus, deinde

tribus, deinde quatuor graditur pedibus? ea conditione, ut qui solveret, ipsi pennas incideret; qui non, capite truncaretur. Quod Oedipus solvens, monstrum occidit. Inde rediens Thebas, Iocastam matrem suam inscius duxit uxorem, et genuit ex ea Polynicem et Eteoclem, et duas filias 5 Antigonam et Ismenem. Hic itaque quodam die se calcians, mater vidit cicatrices factas, et agnoscens ingemuit miserabiliter. Ille dolore exagitatus sibimet oculos eruit, et in Filii autem pro regno cerdomo subterranea vitam finivit. tantes, Eteocles quia prior, primo anno regnavit; Polynices 10 vero exulans ad Adrastum veniens, filiam ejus Argiam uxofinito anno Eteocles nollet reddere duxit. Sed quum regnum Polynici, ipse cum socero suo et sex aliis ducibus venit Thebas, pugnaturus pro regno. Multis ergo utrimque occisis, fratres tandem mutuis vulneribus se occiderunt. 15 Adrastus vero unus de septem ducibus solus rediit in patriam suam, paucis comitantibus.

rem

[ocr errors]

MYTHOGRAPHUS TERTIUS.

De diis gentium et illorum allegoriis.

Prooemium.

Fuit in Aegypto vir ditissimus, nomine Syrophanes. 5 Hic habuit filium unigenitum, quem immodice diligebat. Contigit filium mori. Ejus simulacrum pater prae nimio dilectionis affectu in aedibus suis constituit; dumque tristitiae quaesivit remedium, seminarium potius doloris invenit. Denique simulacrum illud sidhov dictum est, quod nos Latine speciem 10 doloris dicimus. Jamque universa domini familia in domini adulationem coronas simulacro plectebant, flores offerebant, odoramenta succendebant. Rei etiam ad simulacrum confugientes, veniam a domino adepti sunt, veneratique sunt illud magis timoris affectu quam amoris; unde et dictum est: Primus 15 in orbe deos fecit timor. Exhinc inveteratus error humanus in idolorum cultu ubique gentium coepit diffundi. Nec tamen universos eadem involvit inscitia, nec eosdem ritus cuncti recipiendos censuerunt. Nam philosophi, quorum in plerisque vel veritatis viam vel rationis assertionem tra20 didit auctoritas, unum dicunt deum esse, caeli et terrae rerumque omnium procul dubio creatorem. Hic tamen ab iisdem pro multiplici dispositione, qua diversis modis regitur mundus, variis item vocabulis appellatur. Dicitur enim Vitumnus, quod vitam praestet; Sentinus, quod sensum. Vo25 catur Jovis sive Juppiter in aethere, Juno in aëre, Diana in terra; multaque sunt alia ejusdem dei tamquam plurimorum vocabula. Plerumque et unus idemque non solum diversis nominibus, sed et vario sexu dicitur juxta illos versus Valerii Serrani:

30

Juppiter omnipotens, rerum regumque repertor,

Progenitor, genitrixque deúm, deus unus et idem. Unde est et illa Jovis oratio:

Caelicolae, mea membra, dii, quos nostra potestas
Officiis diversa facit.

In magnis ergo, ut ait Remigius, dispositionibus quasi masculino effertur genere; in minoribus vero femininum quodammodo nomen accipit. Sive ab agendo juxta Servium, Stoicorum dogma tradentem, mas dicitur; femina vero, quum patiendi poëtae ei dant naturam. Unde est: Conjugis in 5 gremium laetae descendit. Ab actibus autem juxta eundem vocatur, ut Juppiter juvans pater; Mercurius, quia mercibus praeest; Liber a libertate data. Et Varro dicit, quia quum unus idemque sit homo, a corpore tamen homo, ab anima sapiens dicitur; ita ergo et deus, quum unus 10 idemque sit, multis tamen pro dispensationis suae diversitate censetur vocabulis.

Nunc autem deinceps inexplícitos aliquot antiquitatis revolvamus errores, iisque si non lucem infundere possumus, aliquas tamen ignorantiae nebulas majorum flagello auctori-15 tatum aliquatenus dimoveamus.

1. Saturnus.

1. Primum deorum Saturnum ponunt. Hunc maestum, senem, canum, caput glauco amictu coopertum habentem, filiorum suorum voratorem, falcemque ferentem, draconem 20 etiam flammivomum, qui caudae suae ultima devorat, in dextra tenentem, inducunt. De his diversi nonnulla eadem, aliqua tamen diversa sentiunt.

2. Historia quidem habet, Saturnum patrem et Jovem filium regna in Creta obtinuisse. Inter quos bello orto, quum 25 praevaluisset Juppiter, fugatus Saturnus Italiam petiit, ibique a Jano, qui tunc regnabat, receptus, quum cum usum vinearum et falcis docuisset, in partem est admissus imperii, sibique oppidum fecit. Hic itaque in agricultura magnum impendens exercitium, et per annonae praerogationem ad se 30 populos attrahens, a saturando Saturnus meruit appellari.

3. Hunc ergo maestum ubique describunt poëtae, utpote bello victum, et a regno violenter extrusum. Mathematici tamen rem subtilius contemplantes, ideo eum maestum dicunt, quia stella Saturno deputata ortu suo tristitiam sem-35 per denuntiat. Illa enim in capricorno posita, pluvias gravissimas, sed praecipue in Italia, commovet. Unde est: Seu tyrannus Hesperiae capricornus undae. In scorpio vero grandines, item in alio signo fulmina, in alio ventos, in aliis alia nocua apportat. Addunt etiam, ideo maestum 40 esse, quia sidus ejus tardissimum sit. Quum enim ceterorum planetarum alius per mensem, ut luna, alii per annum, ut Mercurius, Venus, Sol; alius per biennium, ut Mars;

« PreviousContinue »