Page images
PDF
EPUB

animo ferre licet. Ceteroquin in codice vaticano pars opusculi postrema deerat; quam ego ex Floresio ad meum librum transferre nolui; primum quia Floresium mendosissimum, ut dixi, esse cernebam; deinde quia pars quae in vaticano codice desideratur, ad mythologiam nullo modo pertinet."

[ocr errors]

Hactenus Majus. Quod igitur ad mythographum primum attinet, hic non est ille Hyginus (ut recte Majus censet), quem Augustus manumisit, et quem plura volumina scripsisse constat, nec ille, cujus fabularum collectionem adhuc legimus, quique Antoninis imperantibus floruit, ut virorum doctorum hodie fert consensus; sed multo serior aetas hunc sibi vindicat scriptorem, saeculum quintum dico, ut Orosius ab eo laudatus (fab. 219) satis superque probat. Itaque Hygini nomen utrique operi recte potest tribui; at magnopere cavendum est, ne unum eundemque Hyginum, quisquis ille fuerit, aut utriusque operis auctorem aut Augusti libertum habeamus. Hygini cujusdam mentio haud infrequens est apud antiquos scriptores, quippe quem Servius, Gellius (1, 21. 6, 6. 5, 8. 16, 6. 10, 16.) et Macrobius (Sat. 6, 9) inter Virgilii interpretes referant, quemque codices mei, ut fieri solet, modo higinum (Ae. 2, 15), modo yginum (Ae. 7, 47) vocant. Ac ne is quidem Augusti libertus est, quem Virgilio coaetaneum fuisse oportet; nec probabile est Virgilio adhuc vivente quemquam grammaticum commentarios in Virgilii carmina scripsisse. Deinde res mythicae, quas Servius Hyginum tractasse refert, non congruunt cum Hygini narrationibus fabularum, e. c. de equo Trojano (f. 108 et Serv. ad Ae. 2, 15). Itaque Hyginus, Virgilii commentator, diversus est ab eo qui fabulas quae adhuc extant composuit. At minime sane spernendus foret is, qui Virgilii commentatorem Vaticani voluminis auctorem diceret; nam major voluminis pars ad verbum fere conspirat cum iis quae Servius diversissimis locis suo quidem nomine refert; Servius autem has fabularum narrationes ex Hygini opere derivare poterat, auctoris nomine non allato. Po

terat sane. At mythographus Vaticanus Orosium se legisse testatur, quem Servio juniorem esse constat. Ergo mythographus Vaticanus nec Servii Hyginus est, nec Servius quidquam ex illo poterat derivare. Restat autem ut mythographum Vaticanum sua vel e Servio (quem tamen nullibi memorat) hausisse, vel cum Servio unum eundemque fontem adiisse dicamus. Ac prior illa sententia haud dubie verior est. Nam plures fabulas, ab utroque auctore iisdem verbis traditas, alii scriptores antiqui, ut mythographus III, solo Servio tribuunt, nec ad ullum alium scriptorem referunt; quae res haud parvi momenti est in hac quaestione. Si antiquior Hyginus fabularum volumen omnino composuisset, ejus mentio procul dubio frequens foret apud veterum poëtarum scholiastas, aliosque scriptores qui res mythicas tangere solent; praecipue si is C. Julius Augusti libertus fuisset, quem Suetonius illustribus grammaticis accenset et ab Ovidio magni aestimatum refert. Hic sane de re rustica scripsit (Colum. 1, 1, 13; cf. 3, 11, 8. 9, 2, 1. 9, 12, 5 etc. ubi codd. et higinum et higinium exhibent), atque de vita rebusque illustrium virorum (sc. Roman.), cujus operis librum sextum Gellius laudat (1, 14 ubi codd. Julius higinus, higinius, higenus, ut alibi yginius et hyginius, scribunt). Ex hoc opere idem Gellius (7, 1) vitam et res Scipionis Africani hausit. Diversus autem ab hoc fuisse videtur liber, ex quo Gellius (10, 18, 7) hoc refert: "Extat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in Exemplis refert." De claris viris Lucium Higinium egisse Asconius Pedianus narrat (ad Cic. or. in Pis. p. 164 ed. Cren. Leyd. 1698); quem librum eundem atque illum de vita rebusque illustrium virorum haberem, nisi hujus auctor a Gellio diserte Julius vocaretur; atque ita sane Asconii locum emendavit Popma, probante Madvigio p. 65 et Orellio p. 13. Deinde quae Macrobius (Sat. 1, 7 p. 236 Zeun.) docet: "Regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Janus obtinuit, qui, ut Hyginus protarchum Trallianum secutus tradit, cum Camese

aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Janiculum vocitaretur", ea ad Hygini librum de origine urbium Italicarum (Serv. Ae. 8, 658), vel de situ urbium Italicarum (Serv. Ae. 5, 555), vel simpliciter de Italicis urbibus (Serv. Ae. 7, 412. 678. 8, 397. 600) pertinent. Huc referendus quoque est Serv. Ae. 1, 277: "Hoc autem Urbis nomen ne Hyginus quidem, quum de situ urbis loqueretur, expressit", et ad 530: Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui Italiam, pulsus a germano, tenuit, eique nomen pristinae regionis imposuit, ut Hyginus docet." Hyginum, qui de fumiliis Trojanis scripsit, idem laudat Serv. Ae. 5, 389. Higini denique liber de diis penatibus affertur a Macrobio (S. 5, 4 fin.), qui eundem etiam de proprietatibus deorum egisse tradit, quum de astris ac stellis loqueretur (5, 8). Quae autem inde recitantur, nec Hygini fabulae, nec Poët. Astron. agnoscunt. Quam rem nemo mirabitur, qui reputaverit, ne Poëticon Astronomicon quidem auctorem consentire cum eo qui fabulas collegit. Nam ille "Graeae, inquit (2, 12), fuerunt Gorgonum custodes; de quo in primo libro Genealogiarum scripsimus." At nihil profecto in fabulis legitur (p. 9) de Graeis Gorgonum custodibus. Ergo hae fabulae vel ab alio collectae sunt Hygino, quem ne unus quidem codex C. Julium vocat, vel mutilatae ad nostram pervenerunt aetatem.

Quae quum ita sint, de Hygini nomine valde ambigua est quaestio, quippe quod nec uni homini debetur nee uni actati. Quae ambiguitas eo potissimum augetur, quod veteres scriptores non solent inter diversissimos Hyginos accuratius distinguere. Nullus tamen dubito, quin commentariorum in Virgilium auctor diversus sit a C. Julio, quem de viris illustribus, de Italicis urbibus, de re rustica etc. scripsisse arbitror. Deinde qui Astronomica composuit iterum differre videtur a fabularum collectore. De Hygino gromatico nunc non disputo. Mythographo autem Vaticano, quem post Servium et Orosium vixisse certum est, quemque,

si

scriptorum easdem res narrantium summus consensus ullam habet in hac quaestione vim, Lactantium Placidum, qui Argumenta Metamorphoseon Ovidii et Scholia ad Statii Thebaidem et Achilleidem confecit, nosse oportet, adeoque post Boëthium floruisse probabile est, num idem nomen recte tribuatur, ex sola ista epigraphe, quae in fine libri secundi legitur, vix potest dijudicari.

Lactantium vero Placidum secundi operis mythologici auctorem esse suspicatur Majus, solo fabularum consensu ductus. At hic Lactantii consensus non tam ad mythographum secundum pertinet, quam ad primum illum, quem Hyginum vocat; cujus rei argumenta commentarii nostri satis multa exhibent; itaque hic repetere nolo quae illic ultro se offerunt. In oculos antem incurrit, utrumque mythographum vel eosdem fontes secutum esse, vel sua derivasse alterum ex altero. Nec Fulgentius sane utrique ignotus fuit. Quare hic etiam erat in subsidium vocandus; cujus subsidii quaenam sit ratio, paulo inferius exponetur.

Quae Majus deinceps, Harlessio duce, de Tollio, utpote qui mythographum secundum in aedibus Isaaci Vossii, Christinae Suecorum reginae olim bibliothecario, inspexerit, disputat, non satis accurate tradita sunt. Etenim Tollius ille in notis ad Palaephatum (p. 142) ait: "Corrigo (sc. Fulg. 2, 17 p. 698 Stav.) ex mythologo anonymo, inedito (myth. II, 107) viri celeberrimi et egregii, Isaaci Vossii. Scriptor ille recentior est Fulgentio, a quo multa, ut et Servio, desumsit, multo vero antiquior Albrico philosopho et magis Boccacio, qui ex eo multa sunt mutuati." Idem Tollius (p. 156) e mythogr. II, 122 vel I, 45 supplet Servii locum (Ae. 6, 14), ut legitur in utroque codice Guelferbytano, de quo paulo post sum dicturus ; et (p. 221) recitat e mythogr. II, 168 fabulam de Glauco, quam comparat cum Serv. ad Ae. 5, 825. Usus denique est Tollius (p. 165) apud eundem Vossium Albrici codice multo integriore, quam ii fuerunt,

quos editores adhuc in auxilium vocarunt; ex eoque emendavit cap. 22 p. 934 Stav. de octava Herculis victoria. Hic autem Albrici codex non est dubium quin a mythographo secundo fuerit diversissimus.

Jam in recognoscenda mythographi primi et secundi oratione quid consilii secutus sim, quam viam, quem finem mihi praescripserim, paucis erit explicandum. Itaque quum majorem harum fabularum partem apud Servium quoque et Fulgentium legi intellexissem), horum scriptorum auxilia quae vocant critica circumspicere coepi, ut rivulos inde in mea derivarem arva. Ac qrimum quidem praestantissimi codicis Fuldensis conferendi copia mihi facta non est, etsi multum laboris in eo per litteras ad plures viros doctos missas investigando consumserim. Codicum autem Guelferbytanorum usum dici vix potest quanta humanitate mihi concesserit Schoenemannus, bibliothecae Guelferbytanae praefectus celeberrimus, mihi amicissimus. Dictum est de iis, ut de reliquis quibus usi sumus libris manu exaratis, in indice codicum notis criticis praefixo. In colligenda vero lectionis varietate ita versatus sum, non potiores tantum discrepantias excerpserim, sed, quum codices bonae sint notae, omnes potius exscripserim lectiones, etiam manifesto falsas, in primis in nominibus propriis, quae Majus ad codicis Vaticani fidem exprimenda curavit, quorumque magna pars a vulgari scribendi ratione abhorret, ut fieri solet in plerisque libris manu scriptis. Hinc apparebit, etiam optimis codicibus in his rebus vel nullam plerumque vel exiguam tantum tribuendam esse auctoritatem, quia unusquisque suam nec constantem quidem sequitur horum nominum scribendorum rationem. Vix autem ad certum aliquem finem revocari poterit ars critica in

[ocr errors]

*) Vid. Götting. gel. Anz. 1832 p. 981 et 1833 p. 90. Fulgentii codd. apud Ebert. sunt Nr. 357. 358 p. 73 sq. Corrigendus enim est index codicum notis criticis praefixus, ubi perperam legitur Nr. 212. 213.

« PreviousContinue »