Page images
PDF
EPUB

FAUTORI SUO

PIA MENTE

AD CINERES USQUE COLENDO

PRO TOT TANTISQUE SIBI EXHIBITIS

BENEVOLENTIAE SIGNIS

HUNC LIBRUM

GRATISSIMO ANIMO

CONSECRAVIT

EDITOR.

PROOEMIUM.

Biennium fere est, ex quo Angelus Majus, vir

illustrissimus, de antiquis scriptoribus e bibliothecarum Italicarum latebris in lucem proferendis immortaliter meritus, in Classicorum Auctorum e Vaticanis codicibus editorum volumine III tres rerum mythicarum scriptores ineditos typis exprimendos curavit, quorum prima notitia ut bonarum litterarum studiosis erat jucundissima, ita plurimis novae eorum editionis in Germania parandae desiderium commovebat. Cujus rei suscipiendae consilium quum hortantibus viris doctis, quorum apud me plurimum valet auctoritas, animo volvere coepissem, plura se mihi obtulerunt auxilia ad horum scriptorum verba melius constituenda aptissima. De quibus priusquam, ut par est, exponam, iterare juvat quae Majus editioni suae praefatus est, ut quid vir ille sagacissimus quum de ipsis quibus usus est codicibus Vaticanis, tum de horum opusculorum auctoribus eorumque aetate dixerit, lectores rite cognoscant. Nostram vero ita instituamus orationem, ut primum gravioribus illis quaestionibus a Majo motis nonnullas subjungamus observatiunculas; deinde hujus editionis quae sit ratio, qui finis, paucis indicemus. Sic igitur Majus :

I. "Latini mythographi quatuor tantummodo extant in editionibus; nempe vulgo dictus C. Hyginus, qui certe Augusti bibliothecario recentior est; Fabius Fulgentius Planciades; Lactantius Placidus grammaticus, qui ovidianas fabulas enarravit; denique Albricus philosophus, qui de imaginibus deorum commentariolum reliquit. Mihi vaticanam bibliothecam pro meo munere

VIRO

ILLUSTRISSIMO

AC

SUMME VENERANDO

ARN. HERM. LUDOV. HEEREN

EQUITI ORDINIS GUELFICI ET SIDERIS BOREALIS REGI BRITANNIAE HANNOVERAEQUE A CONSILIIS PROFESSORI GOTTINGENSI P. 0.

ETC. ETC. ETC.

AULAE

ANTIQUITATIS SCRUTATORI FELICISSIMO

RERUM SCRIPTORI SAGACISSIMO

INTEGERRIMO

PIA MENTE

AD CINERES USQUE COLENDO

PRO TOT TANTISQUE SIBI EXHIBITIS

BENEVOLENTIAE SIGNIS

HUNC LIBRUM

GRATISSIMO ANIMO

CONSECRAVIT

EDITOR.

« PreviousContinue »