Page images
PDF
EPUB

170

Ære ciere viros, Martemque accendere cantu. 165
Hectoris hic magni fuerat comes; Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hastā.
Postquam illum victor vita spoliavit Achilles,
Dardanio Æneæ sese fortissimus heros
Addiderat socium, non inferiora sequutus.
Sed tum forte cavā dum personat æquora conchā
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Emulus exceptum Triton (si credere dignum est)
Inter saxa virum spumosā immerserat undā.
Ergò omnes magno circùm clamore fremebant, 175
Præcipuè pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ,
Haud mora, festinant flentes; aramque sepulcri
Congerere arboribus, cœloque educere, certant.

185

Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum : Procumbunt piceæ; sonat icta securibus ilex, 180 Fraxineæque trabes: cuneis et fissile robur Scinditur advolvunt ingentes montibus ornos. Necnon Æneas opera inter talia primus Hortatur socios, paribusque accingitur armis. Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat, Aspectans silvam immensam, et sic ore precatur ; "Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto! quando omnia verè Heu nimiùm de te vates, Misene, loquuta est." Vix ea fatus erat, geminæ quum forte columbæ 190 Ipsa sub ora viri cœlo venêre volantes,

Et viridi sedêre solo. Tum maximus heros Maternas agnoscit aves, lætusque precatur : "Este duces, O, siqua via est, cursumque per auras

205

Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat 195
Ramus humum : tuque, O, dubiis ne defice rebus
Diva parens." Sic effatus vestigia pressit,
Observans quæ signa ferant, quò tendere pergant.
Pascentes illæ tantùm prodire volando,
199
Quantùm acie possent oculi servare sequentûm.
Inde ubi venêre ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsæ
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere novā, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos;
Talis erat species auri frondentis opacā
Ilice; sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit extemplo Æneas, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllæ.
Nec minùs interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
Ingentem struxere pyram: cui frondibus atris 215
Intexunt latera, et ferales antè cupressos

210

Constituunt, decorantque supèr fulgentibus armis.
Pars calidos latices et aëna undantia flammis
Expediunt; corpusque lavant frigentis et unguunt.
Fit gemitus. Tum membra toro deflcta reponunt,
Purpureasque supèr vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiere feretro,
Triste ministerium! et subjectam more parentum
Aversi tenuere facem; congesta cremantur

221

Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.
Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavêre favillam,
Ossaque lecta cado texit Chorinæus aeno.
Idem ter socios pură circumtulit undā,
Spargens rore levi et ramo felicis olivæ,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Æneas ingenti mole sepulcrum

225

230

235

240

Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque,
Monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
Dicitur, æternumque tenet per secula nomen.
His actis, properè exsequitur præcepta Sibyllæ.
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris.
Quam super haud ullæ poterant impune volantes
Tendere iter pennis; talis sese halitus atris
Faucibus effundens supera ad convexa ferebat ;
[Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon].
Quatuor hic primùm nigrantes terga juvencos
Constituit, frontique invergit vina, sacerdos;
Et summas carpens media inter cornua setas
Ignibus imponit sacris libamina prima,
Voce vocans Hecaten cœloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam
Æneas matri Eumenidum magnæque sorori
Ense ferit; sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
Et solida imponit taurorum viscera flammis,
Pingue superque oleum fundens ardentibus extis.

245

250

260

Ecce autem, primi sub lumina Solis et ortūs, 255
Sub pedibus mugire solum, et juga cœpta moveri
Silvarum; visæque canes ululare per umbram,
Adventante deā. "Procul, O! procul, este, profani,"
Conclamat vates, "totoque absistite luco.
Tuque invade viam, vagināque eripe ferrum,
Nunc animis opus, Ænea, nunc pectore firmo."
Tantum effata furens antro se immisit aperto :
Ille ducem haud timidis vadentem passibus æquat.
Dî, quibus imperium est animarum, Umbræque
silentes,

266

Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte silentia latè, Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro Pandere res altā terra et caligine mersas.

270

Ibant obscuri solā sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas, et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce malignā Est iter in silvis, ubi cœlum condidit umbrā Jupiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci, Luctus et ultrices posuere cubilia Curæ ; 274 Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et malesuada Fames, et turpis Egestas Terribiles visu formæ ; Letumque, Labosque; Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

281

In medio ramos annosaque brachia pandit Ulmus opaca, ingens; quam sedem Somnia vulgò

Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus hærent.
Multaque præterea variarum monstra ferarum, 285
Centauri in foribus stabulant, Scyllæque biformes,
Et centumgeminus Briareus, ac belua Lernæ
Horrendùm stridens, flammisque armata Chimæra,
Gorgones, Harpyiæque, et forma tricorporis umbræ.
Corripit hìc subită trepidus formidine ferrum
Æneas, strictamque aciem venientibus offert.
Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas
Admoneat volitare cavā sub imagine formæ,
Irruat, et frustra ferro diverberet umbras.

290

296

300

Hinc via, Tartarei quæ fert Acherontis ad undas. Turbidus hìc cœno vastăque voragine gurges Æstuat, atque omnem Cocyto eructat arenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon: cui plurima mento Canities inculta jacet; stant lumina flammā; Sordidus ex humeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, Et ferruginea subvectat corpora cymbā, Jam senior; sed cruda Deo viridisque senectus, Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat; Matres, atque viri, defunctaque corpora vitā Magnanimûm heroum, pueri innuptæque puellæ, Impositique rogis juvenes ante ora parentum: Quàm multa in silvis autumni frigore primo Lapsa cadunt folia; aut ad terram gurgite ab alto Quàm multæ glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat, et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum,

305

309

« PreviousContinue »