Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum, posuitque immania templa. In foribus letum Androgei : tum pendere pœnas Cecropidæ jussi, miserum! septena quotannis Corpora natorum; stat ductis sortibus urna. Contrà, elata mari, respondet Gnosia tellus. Hìc crudelis amor tauri, suppôstaque furto Pasiphaë, mistumque genus, prolesque biformis 25 Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ. Hic labor ille domūs, et inextricabilis error. Magnum reginæ sed enim miseratus amorem Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30 Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro,
Bis patriæ cecidêre manūs. Quin protinus omnia Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates Afforet, atque unà Phœbi Triviæque sacerdos, 35 Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi : "Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. Nunc grege de intacto septem mactare juvencos Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.”
Talibus affata Eneam-nec sacra morantur Jussa viri-Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum; Quò lati ducunt aditus centum, ostia centum ; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ. Ventum erat ad limen, quum virgo, "Poscere fata Tempus," ait: "Deus, ecce! Deus." Cui talia fanti Ante fores subitò non vultus, non color, unus;
Non comptæ mansêre comæ; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument; majorque videri, Nec mortale sonans, afflata est numine quando 50 Jam propiore Dei. "Cessas in vota precesque,
Tros," ait, "Ænea? cessas? neque enim antè dehiscent
Attonitæ magna ora domūs." Et talia fata Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit Ossa tremor, fuditque preces rex pectore ab imo : "Phœbe, graves Trojæ semper miserate labores, 56 Dardana qui Paridis dirêxti tela manusque Corpus in acidæ, magnas obeuntia terras Tot maria intravi, duce te, penitusque repôstas Massylûm gentes, prætentaque Syrtibus arva : Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras. Hac Trojana tenus fuerit fortuna sequuta. Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti, Dîque Deæque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens Gloria Dardaniæ. Tuque, O sanctissima vates, 65 Præscia venturi, da (non indebita posco
Regna meis fatis) Latio considere Teucros, Errantesque Deos, agitataque numina Trojæ. Tum Phobo et Triviæ solido de marmore templa Instituam, festosque dies de nomine Phœbi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris. Hic ego namque tuas sortes, arcanaque fata Dicta meæ genti ponam; lectosque sacrabo, Alma, viros. Foliis tantùm ne carmina manda ; Ne turbata volent rapidis ludibria ventis : Ipsa canas, oro." Finem dedit ore loquendi.
At Phoebi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum : tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia jamque domūs patuere ingentia centum Sponte suā, vatisque ferunt responsa per auras "O tandem magnis pelagi defuncte periclis ! Sed terra graviora manent. In regna Lavinî Dardanidæ venient; mitte hanc de pectore curam : Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella, Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra Defuerint. Alius Latio jam partus Achilles, Natus et ipse Deā. Nec Teucris addita Juno Usquam aberit. Quum tu supplex in rebus egenis, Quas gentes Italûm aut quas non oraveris urbes ! Causa mali tanti conjux iterum hospita Teucris, Externique iterum thalami.
Tu ne cede malis; sed contrà audentior ito, Quà tua te fortuna sinet. Via prima salutis, Quod minimè reris, Graiā pandetur ab urbe.” Talibus ex adyto dictis Cumaa Sibylla Horrendas canit ambages, antroque remugit, Obscuris vera involvens: ea frena furenti Concutit, et stimulos sub pectore vertit, Apollo. Ut primùm cessit furor, et rabida ora quiêrun+ Incipit Æneas heros: "Non ulla laborum, O virgo, nova mî facies inopinave surgit. Omnia præcepi, atque animo mecum antè peregi.
Unum oro; quando hìc inferni janua regis Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso, Ire ad conspectum cari genitoris et ora Contingat doceas iter, et sacra ostia pandas. Illum ego per flammas et mille sequentia tela Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi: Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.
Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem, Idem orans mandata dabat. Natique patrisque, Alma, precor, miserere : potes namque omnia; nec Nequiquam lucis Hecate præfecit Avernis. Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus, Threïcia fretus cithara fidibusque canoris ; Si fratrem Pollux alternā morte redemit, Itque reditque viam toties : quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden? et mî genus ab Jove Talibus orabat dictis, arasque tenebat. [summo." Tunc sic orsa loqui vates: "Sate sanguine divûm, Tros Anchisiada, facilis descensus Averno; 126 Noctes atque dies patet atri janua Ditis; Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus, 130 Dîs geniti, potuere. Tenent media omnia silvæ, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quòd si tantus amor menti, si tanta cupido, Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano juvat indulgere labori,
Accipe quæ peragenda priùs. Latet arbore opacā Aureus et foliis et lento vimine ramus, Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ. Sed non antè datur telluris operta subire, Auricomos quàm quis decerpserit arbore fetūs. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso non deficit alter Aureus; et simili frondescit virga metallo. Ergò altè vestiga oculis, et rite repertum Carpe manu namque ipse volens facilisque seque-
Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis Vincere, nec duro poteris convellere ferro. Præterea jacet exanimum tibi corpus amici, (Heu nescis) totamque incestat funere classem, Dum consulta petis, nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer antè suis, et conde sepulcro. Duc nigras pecudes: ea prima piacula sunto. Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis, Aspicies." Dixit, pressoque obmutuit ore.
Eneas mosto defixus lumina vultu Ingreditur, linquens antrum; cæcosque volutat Eventus animo secum. Cui fidus Achates It comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant : Quem socium exanimem vates, quod corpus hum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, Ut venêre, vident indignā morte peremptum, Misenum Æoliden, quo non præstantior alter
« PreviousContinue » |