Page images
PDF
EPUB

605

610

Regifico luxu: Furiarum maxima juxtà
Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonať ore.
Hic quibus invisi fratres, dum vita manebat,
Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti ;
Aut qui divitiis soli incubuere repertis,
Nec partem posuere suis (quæ maxima turba est),
Quique ob adulterium cæsi, quique arma sequuti
Impia, nec veriti dominorum fallere dextras,
Inclusi pœnam exspectant. Ne quære doceri
Quam pœnam, aut quæ forma viros fortunave
mersit.

615

Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum Districti pendent; sedet, æternùmque sedebit Infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnes Admonet, et magnā testatur voce per umbras,--Discite justitiam moniti, et non temnere divos. 620 Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Imposuit; fixit leges pretio atque refixit.

Hic thalamum invasit natæ, vetitosque hymenæos. Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. 624 Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas, Omnia pœnarum percurrere nomina possim."

Hæc ubi dicta dedit Phœbi longæva sacerdos, "Sed jam age, carpe viam, et susceptum perfice

munus ;

Acceleremus," ait. "Cyclopum educta caminis 630 Moenia conspicio, atque adverso fornice portas, Hæc ubi nos præcepta jubent deponere dona."

Dixerat: et pariter gressi per opaca viarum Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.

640

Occupat Æneas aditum, corpusque recenti 635
Spargit aquā, ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divæ,
Devenêre locos lætos, et amœna vireta
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
Largior hìc campos æther et lumine vestit
Purpureo; solemque suum, sua sidera nôrunt.
Pars in gramineis exercent membra palæstris ;
Contendunt ludo, et fulvā luctantur arenā;
Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt.
Necnon Threïcius longā cum veste sacerdos 645
Obloquitur numeris septem discrimina vocum ;
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,.
Magnanimi heroës, nati melioribus annis ; 649
Ilusque, Assaracusque, et Troja Dardanus auctor.
Arma procul currusque virûm miratur inanes.
Stant terra defixæ hastæ, passimque soluti
Per campos pascuntur equi. Quæ gratia currûm
Armorumque fuit vivis, quæ cura nitentes

Pascere equos, eadem sequitur tellure repôstos. 655
Conspicit, ecce, alios dextrā lævāque per herbam
Vescentes, lætumque choro paana canentes,
Inter odoratum lauri nemus; unde supernè
Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.

659

Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi;

Quique sacerdotes casti, dum vita manebat ;

665

Quique pii vates, et Phoebo digna loquuti ;
Inventas aut qui vitam excoluere per artes;
Quique suî memores alios fecere merendo :
Omnibus his niveā cinguntur tempora vittā.
Quos circumfusos sic est affata Sibylla,
Musæum ante omnes (medium nam plurima turba
Hunc habet, atque humeris exstantem suspicit altis):
66 Dicite, felices animæ, tuque, optime vates, 669
Quæ regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo
Venimus, et magnos Erebi tranavimus amnes."
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros :
"Nulli certa domus : lucis habitamus opacis,
Riparumque toros et prata recentia rivis
Incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas, 675
Hoc superate jugum, et facili jam tramite sistam."
Dixit; et antè tulit gressum, camposque nitentes
Desuper ostentat; dehinc summa cacumina linqu-

unt.

At pater Anchises penitus convalle virenti Inclusas animas, superumque ad lumen ituras, 680 Lustrabat studio recolens; omnemque suorum Forte recensebat numerum, carosque nepotes, Fataque, fortunasque virûm, moresque, manūsque. Isque ubi tendentem adversùm per gramina vidit Ænean, alacris palmas utrasque tetendit; Effusæque genis lacrimæ, et vox excidit ore : "Venisti tandem, tuaque exspectata parenti Vicit iter durum pietas? datur ora tueri,

685

Nate, tua, et notas audire et reddere voces ?

689

Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
Tempora dinumerans; nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per æquora vectum,
Accipio quantis jactatum, nate, periclis ! 693
Quàm metui, ne quid Libyæ tibi regna nocerent!"
Ille autem: "Tua me, genitor, tua tristis imago
Sæpius occurrens hæc limina tendere adegit.
Stant sale Tyrrheno classes. Da jungere dextram,
Da, genitor; teque amplexu ne subtrahe nostro."
Sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manūs effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Interea videt Æneas in valle reductā
Seclusum nemus, et virgulta sonantia silvis,
Lethæumque, domos placidas qui prænatat, am-

nem.

700

710

705 Hunc circum innumeræ gentes populique volabant: Ac veluti in pratis, ubi apes æstate serenā Floribus insidunt variis, et candida circum Lilia funduntur; strepit omnis murmure campus. Horrescit visu subito, causasque requirit Inscius Æneas; quæ sint ea flumina porro, Quive viri tanto complêrint agmine ripas. Tum pater Anchises: "Animæ, quibus altera fato Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam Securos latices et longa oblivia potant.

715

Has equidem memorare tibi atque ostendere coram, Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum:

Quò magis Italia mecum lætere repertā.”

"O pater, anne aliquas ad cœlum hinc ire putandum est

Sublimes animas? iterumque ad tarda reverti 720
Corpora? quæ lucis miseris tam dira cupido ?"
"Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo,"
Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

Principio cœlum, ac terras, camposque liquentes
Lucentemque globum Lunæ, Titaniaque astra 725
Spiritus intus alit, totamque infusa per artūs
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vitæque vol-
antûm,

Et quæ marmoreo fert monstra sub æquore pontus. Igneus est ollis vigor, et cœlestis origo

730

Seminibus: quantùm non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artūs, moribundaque membra. Hinc metuunt, cupiuntque; dolent, gaudentque ; neque auras

Dispiciunt clausæ tenebris et carcere cæco.

Quin et supremo quum lumine vita reliquit,

735

Non tamen omne malum miseris, nec funditus om

nes

Corporeæ excedunt pestes; penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergò exercentur pœnis, veterumque malorum
Supplicia expendunt. Aliæ panduntur inanes
Suspensæ ad ventos: aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
Quisque suos patimur Manes. Exinde per amplum

740

« PreviousContinue »