Page images
PDF
EPUB

21

Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei : tum pendere pœnas
Cecropidæ jussi, miserum! septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contrà, elata mari, respondet Gnosia tellus.
Hìc crudelis amor tauri, suppôstaque furto
Pasiphaë, mistumque genus, prolesque biformis 25
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ.
Hic labor ille domūs, et inextricabilis error.
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro,

Bis patriæ cecidêre manūs. Quin protinus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque unà Phœbi Triviæque sacerdos, 35
Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi :
"Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.”

40

Talibus affata Eneam-nec sacra morantur Jussa viri-Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum; Quò lati ducunt aditus centum, ostia centum ; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ. Ventum erat ad limen, quum virgo, "Poscere fata Tempus," ait: "Deus, ecce! Deus." Cui talia fanti Ante fores subitò non vultus, non color, unus;

44

Non comptæ mansêre comæ; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans, afflata est numine quando 50
Jam propiore Dei.
"Cessas in vota precesque,

Tros," ait, "Ænea? cessas? neque enim antè dehiscent

Attonitæ magna ora domūs." Et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, fuditque preces rex pectore ab imo :
"Phœbe, graves Trojæ semper miserate labores, 56
Dardana qui Paridis dirêxti tela manusque
Corpus in acidæ, magnas obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitusque repôstas
Massylûm gentes, prætentaque Syrtibus arva :
Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras.
Hac Trojana tenus fuerit fortuna sequuta.
Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti,
Dîque Deæque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens
Gloria Dardaniæ. Tuque, O sanctissima vates, 65
Præscia venturi, da (non indebita posco

60

70

Regna meis fatis) Latio considere Teucros,
Errantesque Deos, agitataque numina Trojæ.
Tum Phobo et Triviæ solido de marmore templa
Instituam, festosque dies de nomine Phœbi.
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris.
Hic ego namque tuas sortes, arcanaque fata
Dicta meæ genti ponam; lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantùm ne carmina manda ;
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis :
Ipsa canas, oro." Finem dedit ore loquendi.

75

At Phoebi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum : tanto magis ille fatigat

Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.

80

84

Ostia jamque domūs patuere ingentia centum
Sponte suā, vatisque ferunt responsa per auras
"O tandem magnis pelagi defuncte periclis !
Sed terra graviora manent. In regna Lavinî
Dardanidæ venient; mitte hanc de pectore curam :
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint. Alius Latio jam partus Achilles,
Natus et ipse Deā. Nec Teucris addita Juno
Usquam aberit. Quum tu supplex in rebus egenis,
Quas gentes Italûm aut quas non oraveris urbes !
Causa mali tanti conjux iterum hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

90

95

100

Tu ne cede malis; sed contrà audentior ito,
Quà tua te fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minimè reris, Graiā pandetur ab urbe.”
Talibus ex adyto dictis Cumaa Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit,
Obscuris vera involvens: ea frena furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit, Apollo.
Ut primùm cessit furor, et rabida ora quiêrun+
Incipit Æneas heros: "Non ulla laborum,
O virgo, nova mî facies inopinave surgit.
Omnia præcepi, atque animo mecum antè peregi.

Unum oro; quando hìc inferni janua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi:
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.

106

110

[te

120

Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere : potes namque omnia; nec
Nequiquam lucis Hecate præfecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris ;
Si fratrem Pollux alternā morte redemit,
Itque reditque viam toties : quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mî genus ab Jove
Talibus orabat dictis, arasque tenebat. [summo."
Tunc sic orsa loqui vates: "Sate sanguine divûm,
Tros Anchisiada, facilis descensus Averno; 126
Noctes atque dies patet atri janua Ditis;
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus, 130
Dîs geniti, potuere. Tenent media omnia silvæ,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quòd si tantus amor menti, si tanta cupido,
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano juvat indulgere labori,

135

140

Accipe quæ peragenda priùs. Latet arbore opacā
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
Sed non antè datur telluris operta subire,
Auricomos quàm quis decerpserit arbore fetūs.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus; et simili frondescit virga metallo.
Ergò altè vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu namque ipse volens facilisque seque-

145

[tur,

Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici,
(Heu nescis) totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer antè suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes: ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Aspicies." Dixit, pressoque obmutuit ore.

149

155

Eneas mosto defixus lumina vultu Ingreditur, linquens antrum; cæcosque volutat Eventus animo secum. Cui fidus Achates It comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant : Quem socium exanimem vates, quod corpus hum

andum

Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Ut venêre, vident indignā morte peremptum,
Misenum Æoliden, quo non præstantior alter

160

« PreviousContinue »