Page images
PDF
EPUB

21

Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei : tum pendere panas
Cecropidæ jussi, miserum ! septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contrà, elata mari, respondet Gnosia tellus.
Hic crudelis amor tauri, suppôstaque furto
Pasiphaë, mistumque genus, prolesque biformis 25
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ.
Hic labor ille domūs, et inextricabilis error.
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casūs effingere in auro,
Bis patriæ cecidêre manūs. Quin protinus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque unà Phæbi Triviæque sacerdos, 35
Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi :
“Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.”

Talibus affata Æneam-nec sacra morantur
Jussa viri—Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum;
Quò lati ducunt aditūs centum, ostia centum ;
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ. 44
Ventum erat ad limen, quum virgo, “ Poscere fata
Tempus," ait : “ Deus, ecce! Deus.” Cui talia fanti
Ante fores subitò non vultus, non color, unus ;

40

Non comptæ mansêre comæ; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans, afflata est numine quando 50
Jam propiore Dei.

“Cessas in vota precesque, Tros," ait, “ Ænea ? cessas ? neque enim antè de

hiscent Attonitæ magna ora domūs.” Et talia fata Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit Ossa tremor, fuditque preces rex pectore ab imo : “ Phæbe, graves Trojæ semper miserate labores, 56 Dardana qui Paridis dirêxti tela manūsque Corpus in Æacidæ, magnas obeuntia terras Tot maria intravi, duce te, penitusque repôstas Massylûm gentes, prætentaque Syrtibus arva : 60 Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras. Hac Trojana tenus fuerit fortuna sequuta. Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti, Dîque Deæque omnes, quibus obstitit llium, et ingens Gloria Dardaniæ. Tuque, O sanctissima vates, 65 Præscia venturi, da (non indebita posco Regna meis fatis) Latio considere Teucros, Errantesque Deos, agitataque numina Trojæ. Tum Phæbo et Triviæ solido de marmore templa Instituam, festosque dies de nomine Phæbi. 70 Te quoque magna manent regnis penetralia nostris. Hic ego namque tuas sortes, arcanaque

fata Dicta meæ genti ponam ; lectosque sacrabo, Alma, viros. Foliis tantùm ne carmina manda ; Ne turbata volent rapidis ludibria ventis : 75 Ipsa canas, oro.” Finem dedit ore loquendi.

At Phoebi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum : tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.

80 Ostia jamque domūs patuere ingentia centum Sponte suā, vatisque ferunt responsa per auras “O tandem magnis pelagi defuncte periclis ! Sed terrā graviora manent. In regna Lavinî 84 Dardanidæ venient ; mitte hanc de pectore curam: Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella, Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra Defuerint. Alius Latio jam partus Achilles, Natus et ipse Deā. Nec Teucris addita Juno 90 Usquam aberit. Quum tu supplex in rebus egenis, Quas gentes Italûm aut quas non oraveris urbcs ! Causa mali tanti conjux iterum hospita Teucris, Externique iterum thalami. Tu ne cede malis ; sed contrà audentior ito, 95 Quà tua te fortuna sinet. Via prima salutis, Quod minimè reris, Graiā pandetur ab urbe.”

Talibus ex adyto dictis Cumæa Sibylla Horrendas canit ambages, antroque remugit, Obscuris vera involvens : ea frena furenti Concutit, et stimulos sub pectore vertit, Apollo. Ut primùm cessit furor, et rabida ora quierunt Incipit Æneas heros: “Non ulla laborum, ( virgo, nova mî facies inopinave surgit. Omnia præcepi, atque animo mecum antè peregi.

[ocr errors]

11ο

I 20

Unum oro ; quando hìc inferni janua regis 106
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat : doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela

ripui his humeris, medioque ex hoste recepi :
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas cælique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.
Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere : potes namque omnia ; nec
Nequiquam lucis Hecate præfecit Avernis. [te
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïciā fretus citharā fidibusque canoris ;
Si fratrem Pollux alternā morte redemit,
Itque reditque viam toties : quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden ? et mî genus ab Jove

Talibus orabat dictis, arasque tenebat. (summo.” Tunc sic orsa loqui vates : “Sate sanguine divům, Tros Anchisiada, facilis descensus Averno; 126 Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus, 130 Dîs geniti, potuere. Tenent media omnia silvæ, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quòd si tantus amor menti, si tanta cupido, Bis Stygios innare lacūs, bis nigra videre Tartara, et insano juvat indulgere labori, 135

Accipe quæ peragenda priùs. Latet arbore opacā
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
Sed non antè datur telluris operta subire, 140
Auricomos quàm quis decerpserit arbore fetūs.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus; et simili frondescit virga metallo.
Ergò altè vestiga oculis, et rite repertum 145
Carpe manu : namque ipse volens facilisque seque-
Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis (tur,
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici, 149
(Heu nescis) totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer antè suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes : ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Aspicies.” Dixit, pressoque obmutuit ore. 155

Æneas mesto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum ; cæcosque volutat
Eventūs animo secum. Cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant : 160
Quem socium exanimem vates, quod corpus hum-

andum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Ut venêre, vident indignā morte peremptum,
Misenum Æoliden, quo non præstantior alter

« PreviousContinue »