Page images
PDF
EPUB

δημοσίῳ δὲ καὶ τηλικοῦτον ἔχοντι ἀξίωμα λόγῳ ἢ προσώπῳ ἢ πράγματι πῶς ἂν ἁρμόττοι; τοιοῦτόν ἐστι καὶ τὸ ἐν τῷ κατὰ Νεαίρας ὠβελισμένον ὑπό τινων, τὸ ἀπὸ τριῶν τρυπημάτων τὴν ἐργασίαν πεποιῆσθαι λέγειν· λίαν γὰρ εὐτελές ἐστι, καὶ εἰ σφοδρὸν εἶναι δοκεῖ. Quodsi veteres isti critici verborum illorum, quorum in neutra oratione ullum in codicibus nostris relictum est vestigium, ejiciendorum rationes non habuerunt quam quas Hermogenes memoravit graviores, notanda eorum temeritas est, suspicarique licet alia quoque in verbis oratoris delendo addendo mutando ad veterum criticorum arbitrium esse difficta, quorum nulla nos hodie tangit suspicio.

Sed missis his quæ in sola conjectura posita sunt ad codices me converto superstites, quorum ipsorum quoque tanta est in verborum et scriptura et collocatione inter ipsos discrepantia, ut tres facile distingui possint codicum classes, quarum prima quum plurima sibi propria habeat, in reliquis plerumque cum secunda, non raro tamen etiam cum tertia consentit. Ac primæ quidem classis unus superest Parisinus S; secundæ princeps est Marcianus Venetus (F.) ejusque vel simillimi ei codicis apographum in Bibliotheca regia Monacensi asservatum (B.); tertiæ nullus dum innotuit aut antiquior aut melior quam alius ejusdem bibliothecæ, olim Augustanus (A.): de quibus deinceps nobis erit dicendum.

Est igitur S. Parisiensis bibliothecæ regiæ 2934. (olim 125. et 2137.), quem eximia diligentia collatum Friderici Duebneri amicitiæ debeo a. Codex scriptus est in membranis seculo decimo, forma maxima, foliis 533., paginis bipertitis, versibus tricenis aut binis et tricenis. Fuit olim monasterii montis Atho, ut ex annotatione

a Primus hunc codicem uno alteroque loco inspexit Augerus, quum orationes Philippicas Parisiis ederet a. 1790. Postea totum

excussit Immanuel Bekkerus lec-
tionesque in editione Oxoniensi
a. 1823. proposuit.

[ocr errors]

intelligitur quam manus seculi sexti decimi folio ultimo, quod est chartaceum, inscripsit, βιβλίον μονῆς τῶν σωσάνδρων ἔχον φύλλα πεντακόσια δέκα τετράδια ἑξήκοντα τέσσαρα. In margine scripta sunt scholia et analysis rhetorica, de quibus alibi dicemus. Insunt orationes sexaginta, Proœmia et Epistolæ quinque primæ: deest quæ in libris vulgatis post orationem undecimam legitur epistola Philippi commenticia et orationis decimæ septimæ, quæ totius codicis ultima est, pars extrema (p. 214, 12.-220, 16.), cui supplendæ pagina vacua superest. Orationes, interjectis Proœmiis Epistolisque, hoc ordine sese excipiunt, 1-4. 8. 7. 5. 6. 9. 10. 11. 22. 24. 23. 20. 21. 18. 19. 25. 26. 59. 36. 45. 46. 37. 38. 32.-35. Proœmia. Epistolæ quinque (1. 4. 2. 5. 3.) 27—31. 54. 56. 48. 47. 55. 50. 51. 53. 49. 52. 39–44. 57. 58. 61. 60. 13. 14. 16. 15. 17. Argumenta orationibus non sunt adscripta nisi duabus et viginti (4. 37-51. 53-58.), quorum primum manui debetur seculi, ut videtur, undecimi, reliqua ab librariis ætatis aliquanto inferioris adjecta sunt. Orationibus, Proœmiis et Epistolis subscriptus plerumque versuum numerus ex antiquiore sumptus exemplari: neque enim convenit codicis versuum numero: de quo videnda quæ in fine annotationum ad orationem Olynthiacam primam diximus. Orationibus tredecim —15. (¿é secundum codicis ordinem). 20. (té'.) 21. (15′.) 27. (AG'.) 28. (^n'.) 29. (XO′.) 31. (μa'.) 41. (vď′.) 48. (μď.) 53. (v.) 55. (μs'.) 56. (μy'.) 58. (§'.)-subscriptum Stopθώσεως signum Δ. vel 4. μετρίως, idque a duabus manibus, quarum prior non ultra orationem μa. processit: de quo infra dicemus. Frequentes calami lapsus suos librarius sæpe ipse correxit, verborum trajectorum ordinem rectum restituit appositis lineolis, de quibus dixi in annotatione ad p. 228, 10., literas denique vel vocabula integra inter scribendum ab se omissa modo supra versus modo in marginibus supplevit: quæ diligenter dis

5

5

cernenda sunt ab aliarum manuum correctionibus. Nam quas librarius ipse fecit primæ scripturæ emendationes, in his nihil usquam est quod vel levissimam interpolatæ lectionis suspicionem excitare possit: valde diversa vero nec finibus tam arctis circumscripta fuit aliorum quum veterum tum recentiorum opera correctorum, qui aliquot millia literarum, syllabarum, vocabulorum ita eraserunt ut scriptura vetus aliis in locis penitus sit obliterata, in aliis, si quis oculorum aciem intendat, etiamnum indagari possit. Cujusmodi e locis hoc a nobis. intellectum est, tria esse correctionum illarum genera. Aliæ enim de genere sunt orthographico, aliæ in corrigendis librarii peccatis versantur, qui literas, quarum vel forma vel pronunciatio similis esset, ut A ▲ ▲, vel AI et E, EI et H, sæpissime inter se permutavit, cujusmodi de peccatis, quæ enumerare omnia infinitum erat, tantum attuli quantum satis esset codicis in hoc quoque genere indolem cognoscere cupientibus; aliæ denique aliorum librorum lectiones, modo veras modo falsas vel interpolatas, inferunt. Non substiterunt tamen intra hos fines correctorum studia: nam inter versus quoque et in marginibus ingens annotata est variarum lectionum copia, quarum quæ ab manibus scriptæ essent antiquioribus, i. e. usque ad seculum quartum decimum, apponendas esse judicavimus, quæ vero ab infimæ ætatis librariis allitæ essent plerumque omisimus, quum nihil usquam præberent quam vulgarium librorum lectiones, quas quum ex pluribus hujus generis codicibus petere integras liceret, non videbatur operæ pretium istiusmodi apponere recentissimorum librariorum excerpta. Antiquior autem illa lectionis diversitas maxima ex parte uni eidemque manui debetur, quam ubi diserte nominanda erat secundam appellavi. Eam seculo undecimo non esse recentiorem C. B. Hasii sententia est, judicis harum rerum intelligentissimi. Opera ejus ad

orationes pertinuit secundum codicis ordinem a prima usque ad quadragesimam primam. Nam orationi quadragesimæ primæ, quæ nobis est trigesima prima, subscriptum est ἕως ὧδε διώρθωται, nec post hanc orationem manus illa usquam amplius apparet, nisi forte in oratione vẞ' (nobis 39.) paucis quibusdam in locis. Porro ab eadem, ut videtur, manu illa ANTEBAHOH subscriptum est orationibus de falsa legatione et contra Aristogitonem alteri. Quo significatur exemplar hoc cum alio exemplari esse collatum, ex quo fortasse omnis illa ducta est lectionis diversitas. Quodsi detractis omnibus his alienarum manuum et correctionibus et additamentis codicem qualis a prima manu scriptus est consideramus et cum librorum ceterorum vel optimis comparamus, tantum ille omnibus quorum notitiam habemus præstare animadvertitur ut centenis in locis ejus. unius major quam ceterorum conjunctorum auctoritas sit habenda. Nam quæ ei propriæ sunt lectiones, earum non solum plurimæ per se spectatæ omnes habent veritatis numeros, sed etiam non paucæ grammaticorum et rhetorum Demosthenicos locos citantium, ut Harpocrationis, Dionysii Halicarnassensis, Hermogenis, Aristidis, consensu confirmantur. Quare non dubitavi ad hujus potissimum codicis auctoritatem oratoris verba exigere et severiore quidem lege quam in editione minore ante hos duodeviginti annos alio consilio suscepta feceram : quanquam cavendum ab altera parte fuit ne quæ huic codici fides merito habetur in nimiam admirationem verteret. Est enim vitiorum adeo non immunis ut ab veterum illorum, de quibus supra dicebam, Attici apographorum diligentia multis gradibus esse remotus videatur neque ad Urbinatem Isocratis et similes quosdam aliorum scriptorum codices præstantissimos comparari possit. Nam præterquam quod non raro iis omnibus modis ab scriba codicis est peccatum quibus quo

rumvis codicum librarios, alios rarius, frequentius alios, deliquisse videmus, uno maxime genere, in quo proclivis ad errorem via est, ab aliis omnibus oratoris codicibus differt, verbis dico omissis modo singulis modo pluribus deinceps. Quorum ea quæ non dubias gerunt interpolationis notas non plus faciunt negotii quam quæ salvo sensu abesse nequeunt. Nam ut hæc, quæ manifesta negligentia librarii exciderunt, servanda esse patet, ita nemo dubitabit quin interpolatorum additamenta tolli oporteat. Sed est tertium quoddam genus omissionis, quæ adhibitis rhetoricis grammaticisve interpretandi artificiis commentisque qualia in Græcis pariter atque Latinis scriptoribus non raro excogitari ab iis videmus, qui codicum auctoritati superstitiose sunt addicti, defendi utcunque et excusari cum specie quadam veritatis possit. Cujusmodi ab artibus cavendum mihi putavi nec committendum ut eloquentissimo oratori infans et contortum alienumque ab Atticorum elegantia affingerem genus dicendi propter unius codicis auctoritatem, quæ quam fallax sit vel ex eo æstimari potest, quod non defuerunt qui aliquammultas, quæ codici Parisino S. per errorem tributæ erant, lectiones falsa auctoritatis specie decepti pro veris amplecterentur, excusabili quidem errore, sed errore tamen. De orthographia codicis, quoniam omnem ex hoc genere scripturæ varietatem singulatim exponere putidæ foret diligentiæ, summatim, quatenus operæ pretium erit, in Commentariis dicetur. Interim lectores monitos esse volumus, quum codex centenis in locis apostrophum præbeat ubi in editione Bekkeri Oxoniensi, quacum collatus est, hiatus fertur vel contra, nos ita eo usos esse ut reciperemus apostrophum, repudiaremus hiatum.

Secundæ codicum classis princeps est F., codex Venetus Marcianus 416. membranaceus seculi undecimi, forma maxima, foliis 322. (post undecimum bipertitis),

« PreviousContinue »