P. Virgilii Maronis opera, interpretatione et notis illustr. C. RuŠus

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 183 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Page 337 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo...
Page 407 - Marruvia venit de gente sacerdos fronde super galeam et felici comptus oliva Archippi regis missu, fortissimus Vmbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat, mulcebatque iras et morsus arte levabat. sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit neque eum iuvere in vulnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, 760 te liquidi flevere lacus.
Page 175 - Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, Unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Page 353 - Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo ; hos juxta falso damnati crimine mortis.
Page 435 - Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat; castae ducebant sacra per urbem 665 pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem.
Page 275 - Jove missus ab ipso, (Testor utrumque caput) celeres mandata per auras Detulit : ipse deum manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis : 360 Italiam non sponte sequor.
Page 209 - Hector 270 visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli 275 vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes, squalentem barbam et concretos sanguine crines vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios...
Page 61 - Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis : Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur ; ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpius, et cœli justa plus parte relinquit...
Page 45 - Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.

Bibliographic information