AD LACUS Avernus immenfae altitud.) v. Lucanus L. II. v. 667. Servius ad Virgilii Aen. L. VI. v. 238. lacu nigro) aut alto, aut vere nigro, inferorum vicinitate, HESSEL. Eam profunditatem teftatur & Ariftoteles in admirandis, βάθο dicens ἀνυπέρβλη τον. Straboni L. V. p. 244. "ΑορνΘ κόλπος ἀγχιβαθής. Diodotus Siculus τὸ βάθο άπισον praedicat, adjicitque, ingentem istam voraginis altitudinem aquae, alias limpidissimae, coeruleum conciliare colorem, Forma Averni rotunda eft. Κυκλοτερή eam vocat Ariftoteles, & collibus addit circumdari trium stadiorum altitudine, ἀμφιτορνωτὴν βρόχῳ Lycophron; in tabula Theodofiana fupra Cumas semicirculari fere figura fiftitur. Hodie il lago d'Averno itemque il lago di Trepergola falutatur. Graecum ejus nomen "Aops inde deducunt vete. res certatim, quia odor ejus avibus fit infestissimus; ita No. nius Marcellus cap. 1. cf. & Servius ad Virgilii 1. c. Poeta rum loca dabit Cluverius Ital. ant. L. IV. c. 2. Rationem repetunt ex aquae fulfureae odore graviffimo, quem tamen non tam lacus ipse quam antrum seu spelunca Averni, quam eandem cum antro Sibyllae (la grotta della Sibilla hodieque) putant. Audiamus Virgilium L. VI. v. 237 seq. Spelunca alta fuit, vastoque immanis hiatu, Unde locum Graji dixerunt nomine Aornon. Iftas nemorum tenebras variis ansam dedisse fabulis, auctor est Strabo, quae tamen evanuerint, poftquam Agrippa filvam, quae Avernum cinxerat, excidisset. Veram fulfurei tetricique odoris & graveolenti cauffam exponit Vir Illuftris L. B. de Dietrich in animadverfionibus ad epiftolas Ferberi de re mineralogica Italiae, Gallice versas & heic Argentorati fuperiori anno editas pag. 167. Ita vir doctus: Nous avons les preuves les plus convaincantes, que le lago d'Averno n'est que le bassin d'un ancien cratère; les montagnes, qui l'environnent, font toutes volcaniques: on trouve des fources chaudes dans la grotte de la Sibylle, qui est située fur les bords les plus ténébreux de ce lac finistre. Virgile & d'autres anciens écrivains assurent, que les oiseaux, qui voloient au dessus, périssoient. Sans doute que dans ce temps, qui étoit plus rapproché de celui de l'éruption, les exhalaifons étoient encore plus nuisibles, qu'elles ne le font aujourd'hui, Il . faut, qu'elles le foient encore : car d'après l'observation de Mr. Hamilton les lacs, qui font aux environs de celui d'Averno, font toujours fournis d'oiseaux aquatiques en hiver, tandis qu'on n'en voit presque point sur le lac d'Averno. Adjicit dein, lacus iftius undas olim in mare habuisse exitum, praeclufum ex quo crebris terraemotibus concuffus totus is tractus. Tandem a. 1538. ex repentino (verbis utor Cluverii ex l. c.) altiffimoque hiatu, ignem evomente, tanta cinerum pumicibus permixtorum vis eructata est, ut inde mons novus vel cinereus exfurgeret. Latine rectius fere dici Averni lacum quam Avernum oftendit Cluverius. O. Acheron De Acheronte amne apud Mariandynos fito fupra eft actum pag. 51. Is ex Acherusia palude vel specu credebatur profluere, per quem ex inferis protractum Cerberum ferebant. Acherontem fluvium cum Acherusia palude habuit & Epirus teste Paufania in Atticis c. 17. & Thucydide L. I. c. 46. Livius eum L. VIII. c. 24. ex Molosside fluentem in stagna inferna accipere Thesprotium finum narrat, Porro & Acheron vel Acherufia aqua in Bruttiis extitit, Epirensi Alexandro -fatalis. v. Livius 1. c. Heic eam Vibio intelligi Acherufiam paludem arbitratur Claudius, quam Cumis vicinam Plinius tradit L. III. c. 5. quamque τῆς θαλάσσης ἀνάχυσίν τινα τεναγώδη dicit Strabo L. V. p. 243. Minus recte in tabula Theodosiana inter Liternum & Cumas & ovata quidem forma la 1 cus notatur acerufius, adspiratione haud dubie per librarii incuriam omiffa, ut judicat Cluverius Ital. ant. L. IIII. c. 2. Hodie eum effe, qui vulgo dicatur il lago di Colluccia, arbitratur idem, ea maxime ratione ductus, quod Strabo Cumas inter & Misenum promontorium fitum indicat. Quod ex opinione veterum illac ad inferos iri tradit Vibius, id cum Averno commune habuit Acherufius lacus. Strabo 1. c. ubi de Averno loquitur τοῦτο χωρίον Πλουθωνιόν τι ὑπελάμβανον Εσι δὲ πηγή τις ἀυτόθι ποζαμίου ὕδατῳ ἐπὶ τῇ θαλάσση τούτε δ ̓ ἀπείχονλο πάνιες, τὸ τῆς Στυγός ὕδωρ νομίσαντες τόντε Πυριφλεγέθοντα ἐκ τῶν θερμῶν ὑδάτων ἐτεκμάιρονθο τῶν πλησιὸν τῆς ̓Αχερουσίας. Nota funt & obvia paffim Poëtarum loca, O. Aecitus Primo quidem obtutu hic locus in iis mihi vifus erat, de quibus desperandum penitus effet. Re probe perpensa, Acritus vel potius Achridus legendum cenfeo. Scilicet ad Lychnidum urbem Dassaretiorum, Illyridos qui populus fuit teste Stephano, Lychnites palus est sita, ex qua Drinus profluit, qua de re v. fupra pag. 105. Oftendimus ibi, sequiori aevo utramque, urbem aeque ac paludem, dictam effe Achridem, & hodie nomen restare Akrida. Quam facile librarii in hac voce, minus nota, offenderint, quamque nulla opera ex ifta excluserint monftra, quae nunc codices obfident, Aecitus, Aicitus, Aecicus, Aeticus, nemo est, qui non intelligat. Apolloniae quod dicat Vibius, paullo latius, ut faepe alias apud ipsum ufu venire vidimus, capiendum eft. Haud procul fane Apollonia abeft Akrida cum lacu fuo. In tabula Theodofiana utrique adfcriptum eft Lignido. O. Amfanctus Virgilius Aen. L. VII. v. 563. Eft locus Italiae in medio, fub montibus altis, i Amsancti valles. Densis hunc frondibus atrum . ad quae verba Servius ita: Hunc locum umbilicum Italiae Tunc & pestiferi pacatum limen Averni ubi vid. Barthius. HESSEL. In Hirpinis est lacus Am- nisi mente tota captus, homo, qui aquas intrare velit, ,, quae aterrimo colore odoreque teterrimo in medio lacus, qui triangula est forma, circuitu modico, ad viri proceritatem ingenti cum fragore ebulliant? Sane, quum ad دو دو eum ego accederem, e longinquo (nam ad mille paffus ,, ejus odor occurrebat ) nares summa diligentia obturabam, ,, nequid mali contraherem.,, A Mephiti Dea, cujus meminit Plinius, hodie Mofetes vel Mufiti nomen lacui inhaeret, O. Benacus Supra in Mincio flumine eadem, quae hic, tradiderat nofter. v. pag. 14. & 141, & infra in Venaco lacu recurrent, Plinius L. IX. c. 22. ita: Lacus est Italiae Benacus in Veronenfi agro, Mincium amnem transmittens. v. & L. III. c. 19. Menfuram ejus tradit Strabo L. IV. p. 209. ἡ μὲν Βήνακα λίμνη ἔχει μῆκο πεντακοσίων σαδίων, πλᾶτος δὲ ἑκατὸν πεντήκονζα, ἐκρεῖ δὲ πολωμός Μίγκιο. Eleganter Benaci filium dicit Mincium Virgilius Aen. L. X. v. 205. Quos patre Benaco, velatus arundine glauca, Benacus hodie Lago di garda; Mincius, Menzo. Benacenses accolas habes apud Gruterum pag. CCLX. 2. CCLXIII. 8. O. Per quem) Nic. Heinfius: vel invito MS. per quam lege. De stagno seu fonte Cyane fabula narratur ab Ovidio Metam. L. V. v. 409. & Ep. ex Ponto L. II. ep. X. v. 25. Lactantio argum. Metam. Ovid. L. V. fab. 6. & Claudiano de raptu Prof. L. III. v. 245. Apud Vibium hoc in loco scribendum eft: Cyane Syracufis, per quem (lacum fcil. fecundum eum) Anapus tranfit. Reliqua per Stygiam paludem videntur pertinere ad Cocytos inferorum, fic enim Virgilius Georg. L. IV. v. 478. Quos circum limus niger & deformis arundo ibi Philargyrius: Cocytus fluvius inferorum & aliter Cocytus amnis apud inferos ex Styge profluens ἀπὸ τοῦ κωκύειν, quod eft gemere & flere. Idem poëta Aeneid. L. VI. v. 322. |