G. ii. 317.
Æ. vi. 360. G. i. 99.
Quod superest, quæcunque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multâ memor occule terrâ, Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas, Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata; jamque reperti, 350 Qui saxo super atque ingentis pondere testæ Urguerent; hoc effusos munimen ad imbres, Hoc, ubi hiulca siti findit canis æstifer arva. Seminibus positis, superest diducere terram Sæpius ad capita, et duros jactare bidentes, Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa Flectere luctantes inter vineta juvencos; Tum leves calamos et rasa hastilia virgæ Fraxineasque aptare sudes, furcasque valentes, Viribus eniti quarum et contemnere ventos Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos. Ac dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris, et, dum se lætus ad auras Palmes agit laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde; Ante reformidant ferrum; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.
Texendæ sepes etiam et pecus omne tenendum, Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum ; Cui, super indignas hiemes solemque potentem, Silvestres uri assidue capræque sequaces Illudunt, pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum canâ concreta pruinâ, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur et veteres ineunt proscenia ludi, Præmiaque ingeniis pagos et compita circum Thesidæ posuere, atque inter pocula læti Mollibus in pratis unctos saluere per utres. Nec non Ausonii, Trojâ gens missa, coloni
Versibus incomtis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique Oscilla ex altâ suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, Complentur vallesque cavæ saltusque profundi, Et quocunque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem Carminibus patriis lancesque et liba feremus, Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. Est etiam ille labor curandis vitibus alter, Cui nunquam exhausti satis est: namque omne quotannis Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis Æternum frangenda bidentibus; omne levandum Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac jam olim, seras posuit quum vinea frondes Frigidus et silvis aquilo decussit honorem, Jam tum acer curas venientem extendit in annum Rusticus, et curvo Saturni dente relictam Persequitur vitem attondens fingitque putando. Primus humum fodito, primus devecta cremato Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto; Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra; Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ : Durus uterque labor: laudato ingentia rura, Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo Cæditur, incultique exercet cura salicti. Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt, Jam canit effectos extremus vinitor antes : Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus, Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.
Contra non ulla est oleis cultura: neque illæ Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces, Quum semel hæserunt arvis aurasque tulerunt; Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco, Sufficit humorem et gravidas cum vomere fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes Et vires habuere suas, ad sidera raptim Vi propriâ nituntur opisque haud indiga nostræ. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit, Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis. Tondentur cytisi, tædas silva alta ministrat, Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. Et dubitant homines sere atque impendere curam? Quid majora sequar? - salices humilesque genistæ, Aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbras Sufficiunt, sepemque satis et pabula melli— Et juvat undantem buxo spectare Cytorum Nary ciæque picis lucos, juvat arva videre Non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ. Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ,
Quas animosi Euri assidue franguntque feruntque, Dant alios aliæ fetus, dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque; Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris Agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas; Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi,
Cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus; Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto;
non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo. Quid memorandum æque Baccheia dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit: ille furentes Centauros leto domuit, Rhotumque Pholumque Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.
fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas ! quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus. Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantûm totis vomit ædibus undam, Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes, Ilusasque auro vestes, Ephyreiaque æra, Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Æ. iii. 125. E. xii. 883.
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivi: At secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum, at latis otia fundis, Speluncæ, vivique lacus, at frigida Tempe, Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque assueta juventus, Sacra deûm, sanctique patres; extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia Musæ, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, cœlique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios, lunæque labores;
Unde tremor terris, quà vi maria alta tumescant Objicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturæ accedere partes, Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis; Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi Spercheosque, et virginibus bacchata Lacænis Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbrâ! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari! Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes, Panaque Silvanuraque senem Nymphasque sorores: Illum non populi fasces, non purpura regum Flexit et infidos agitans discordia fratres, Aut conjurato descendens Dacus ab Histro, Non res Romanæ perituraque regna; neque ille
Æ. viïï. 327. Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea jura Insanumque forum aut populi tabularia vidit. Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque In ferrum, penetrant aulas et limina regum; Hic petit excidiis urbem miserosque Penates,
Ut gemmâ bibat et Sarrano dormiat ostro; Condit opes alius, defossoque incubat auro; Hic stupet attonitus Rostris; hunc plausus hiantem Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque Corripuit: gaudent perfusi sanguine fratrum, Exsilioque domos et dulcia limina mutant, Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes Sustinet, hinc armenta boum meritosque juvencos. 515 Nec requies, quin aut pomis exuberet annus, Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi, Proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems teritur Sicyonia bacca trapetis, Glande sues læti redeunt, dant arbuta silvæ; Et varios ponit fetus auctumnus, et alte Mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, Casta pudicitiam servat domus, ubera vaccæ Lactea demittunt, pinguesque in gramine læto Inter se adversis luctantur cornibus hædi. Ipse dies agitat festos, fususque per herbam, Ignis ubi in medio et socii cratera coronant, Te, libans, Lenæe, vocat, pecorisque magistris Velocis jaculi certamina ponit in ulmo, Corporaque agresti nudant prædura palæstræ. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, Hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, Septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictæi regis, et ante Impia quam cæsis gens est epulata juvencis, Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Necdum etiam audierant inflari classica, necdum Impositos duris crepitare incudibus enses.
Sed nos immensum spatiis confecimus æquor, Et jam tempus equûm fumantia solvere colla.
« PreviousContinue » |