Pulverulenta coquat maturis solibus æstas; At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco : Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ, Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiere situ durescere campum ; Aut ibi flava seres mutato sidere farra, Unde prius lætum siliquâ quassante legumen Aut tenues fetus viciæ tristisque lupini Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenæ, Urunt Lethæo perfusa papavera somno : Sed tamen alternis facilis labor; arida tantum Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve Effetos cinerem immundum jactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva, Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ. Sæpe etiam steriles incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: Sive inde occultas vires et pabula terræ Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor; Seu plures calor ille vias et cæca relaxat Spiramenta, novas veniat quà succus in herbas; Seu durat magis, et venas adstringit hiantes, Ne tenues pluviæ, rapidive potentia solis Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo; Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolæ; hiberno lætissima pulvere farra, Lætus ager: nullo tantum se Mysia cultu Jactat et ipsa suas mirantur Gargara messes. Quid dicam, jacto qui semine comminus arva Insequitur cumulosque ruit male pinguis arenæ ?
G. iv. 157. G. ii. 10.
G. iv. 150.
Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes, Et, quum exustus ager morientibus æstuat herbis, Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit? illa cadens raucum per Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenerâ depascit in herbâ, Quum primum sulcos æquant sata? quique paludis Collectum humorem bibulâ deducit arena? Præsertim incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo,
Unde cava tepido sudant humore lacunæ.
Nec tamen, hæc quum sint hominumque boumque Versando terram experti, nihil improbus anser Strymoniæque grues et amaris intuba fibris
Officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda, Nec torpere gravi passus sua regna veterno. Ante Jovem nulli subigebant arva coloni; Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat in medium quærebant, ipsaque tellus Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. Ille malum virus serpentibus addidit atris, Prædarique lupos jussit, pontumque moveri, Mellaque decussit foliis, ignemque removit, Et passim rivis currentia vina repressit, Ut varias usus meditando extunderet artes Paullatim, et sulcis frumenti quæreret herbam, Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; Navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; Tum laqueis captare feras, et fallere visco Inventum, et magnos canibus circumdare saltus. Atque alius latum funda jam verberat amnem : Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. Tum ferri rigor atque argutæ lamina serræ, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum, Tum variæ venere artes. Labor omnia vicit
Improbus et duris urguens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacræ Deficerent silvæ et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos Esset rubigo segnisque horreret in arvis Carduus; intereunt segetes, subit aspera silva, Lappæque tribolique, interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominantur avenæ. Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris, Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci Falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem, Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum, Concussâque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quæ sint duris agrestibus arma, Quîs sine nec potuere seri nec surgere messes: Vomis et inflexi primum grave robur aratri, Tardaque Eleusinæ matris volventia plaustra, Tribulaque, traheæque et iniquo pondere rastri; Virgea præterea Celei vilisque supellex, Arbuteæ crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quæ multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magnâ vi flexa domatur In burim et curvi formam accipit ulmus aratri. Huic ab stirpe pedes temo protentus in octo, Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso. Cæditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus Stivaque, quæ cursus a tergo torqueat imos: Et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum præcepta referre, Ni refugis tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti æquanda cylindro Et vertenda manu et cretâ solidanda tenaci, Ne subeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat, Tum variæ illudant pestes: sæpe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit ; Aut oculis capti fodere cubilia talpæ ;
Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum
Curculio, atque inopi metuens formica senectæ. Contemplator item, quum se nux plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentes. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore; At si luxuriâ foliorum exuberat umbra, Nequidquam pingues paleâ teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes Et nitro prius et nigrâ perfundere amurgâ, Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, Et, quamvis igni exiguo, properata maderent. Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quæque manu legeret. Sic omnia fatis In pejus ruere, ac retro sublapsa referri;
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amni.
Præterea tam sunt Arcturi sidera nobis Hædorumque dies servandi et lucidus Anguis, Quam quibus in patriam ventosa per æquora vectis Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem, Exercete, viri, tauros, serite hordea campis, Usque sub extremum brumæ intractabilis imbrem ; Nec non et lini segetem et Cereale papaver Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris, Dum siccâ tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura : Candidus auratis aperit quum cornibus annum Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro. At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eome Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronæ, Debita sulcis committas semina, quamque quam Invitæ properes anni spem credere terræ. Multi ante occasum Maiæ cœpere; sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum Nec Pelusiacæ curam aspernabere lentis, Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem Per duodena regit mundi Sol aureus astra. Quinque tenent cœlum zona; quarum una corusco Semper sole rubens et torrida semper ab igni;
Quam circum extremæ dextrâ lævâque trahuntur, 235 Cæruleâ glacie concretæ atque imbribus atris; Has inter mediamque duæ mortalibus ægris Munere concessæ divûm; et via secta per ambas, Obliquus quà se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipæasque arduus arces 240 Consurgit, premitur Libya devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis Circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes æquore tingui. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, Semper et obtentâ densantur nocte tenebræ ; Aut redit a nobis Aurora diemque reducit; Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio prædiscere cœlo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, Et quando infidum remis impellere marmor Conveniat, quando armatas deducere classes, Aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, Temporibusque parem diversis quatuor annum. Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno, Maturare datur: durum procudit arator Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres; Aut pecori signum aut numeros impressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentæ retinacula viti.
« PreviousContinue » |