Page images
PDF
EPUB

Quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,
Sive boum sive est cui gratior usus equorum.
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
Pascua, post montem oppositum, et trans flumina lata,
Aut intus clausos satura ad praesaepia servant.
Carpit enim viris paulatim uritque videndo

210

215

Femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae

Dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
Cornibus inter se subigit decernere amantis.
Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:

Illi alternantes multa vi proelia miscent

220

Volneribus crebris; lavit ater corpora sanguis,

Versaque in obnixos urgentur cornua vasto

Cum gemitu; reboant silvaeque et longus Olympus.
Nec mos bellantis una stabulare; sed alter
Victus abit, longeque ignotis exsulat oris,
Multa gemens ignominiam plagasque superbi
Victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
Et stabula aspectans regnis excessit avitis.
Ergo omni cura viris exercet, et inter
Dura iacet pernix instrato saxa cubili,
Frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
Et temptat sese, atque irasci in cornua discit
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena.

Post, ubi collectum robur viresque refectae,

Signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem :
Fluctus uti, medio coepit cum albescere ponto,
Longius ex altoque sinum trahit; utque volutus
Ad terras immane sonat per saxa, neque ipso
Monte minor procumbit; at ima exaestuat unda
Verticibus, nigramque alte subiectat harenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,

Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres,

In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leaena
Saevior erravit campis, nec funera volgo

225

230

235

240

245

Tam multa informes ursi stragemque dedere
Per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris:
Heu, male tum Libyae solis erratur in agris.
Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum
Corpora, si tantum notas odor attulit auras?

Ac neque eos iam frena virum, neque verbera saeva,
Non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
Flumina correptosque unda torquentia montis.
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
Nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
Porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant
Aequora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.
Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
Atque canum? quid, quae imbelles dant proelia cervi?
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque soñantem
Ascanium; superant montis et flumina tranant.
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis
Vere magis, quia vere calor redit ossibus-illae
Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque levis auras, et saepe sine ullis
Coniugiis vento gravidae-mirabile dictu-
Saxa per et scopulos et depressas convallis
Diffugiunt—non, Eure, tuos, neque Solis ad ortus;
In Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus,
Hippomanes, quod saepe malae legere novercae,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba.

250

255

260

265

270

275

280

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
Singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis: superat pars altera curae,
Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem ;
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
Raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
Et multa duram stipula filicumque maniplis
Sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
Molle pecus, scabiemque ferat turpisque podagras.
Post hinc digressus iubeo frondentia capris
Arbuta sufficere et fluvios praebere recentis,
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem, cum frigidus olim
Iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
Hae quoque non cura nobis leviore tuendae,
Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
Densior hinc suboles, hinc larĝi copia lactis;
Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
Laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
Usum in castrorum et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei,
Horrentisque rubos et amantis ardua dumos;
Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis,
Quo minor est illis curae mortalis egestas,
Avertes, victumque feres et virgea laetus

285

290

295

300

305

310

315

320

Pabula, nec tota claudes faenilia bruma.

At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura

Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim caeli conlegerit hora
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
Ad puteos aut alta greges ad stagna iubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
Ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
Tum tenuis dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum, cum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
Prosequar et raris habitata mapalia tectis?
Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis

325

330

335

340

[blocks in formation]

At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
Turbidus et torquens flaventis Hister harenas,
Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta, nec ullae
Aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
Sed iacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu late, septemque adsurgit in ulnas.
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.

Tum sol pallentis haud umquam discutit umbras,

350

355

Nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum

Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae,
Undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,
Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
Aeraque dissiliunt volgo, vestesque rigescunt
Indutae, caeduntque securibus umida vina,
Et totae solidam in glaciem vertere lacunae
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non setius aëre ningit :

Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis

Corpora inagna boum, confertoque agmine cervi

Torpent mole nova et summis vix cornibus exstant.
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis
Puniceaeve agitant pavidos formidine pennae;
Sed frustra oppositum trudentis pectore montem
Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentis
Caedunt, et magno laeti clamore reportant.
Ipsi in defossis specubus secura sub alta
Otia agunt terra, congestaque robora totasque
Advolvere focis ulmos ignique dedere.
Hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti
Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo Septem subiecta trioni
Gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro,
Et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,
Lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;
Continuoque greges villis lege mollibus albos.
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
Nigra subest udo tantum cui lingua palato,
Reice, ne maculis infuscet vellera pullis
Nascentum, plenoque alium circumspice campo.
Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit,

In nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis

360

365

370

375

380

385

390

« PreviousContinue »