Exercete, viri, tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ; Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et iamdudum incumbere aratris, Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura, Candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro. At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum, solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Cnosiaque ardentis decedat stella Coronae, Debita quam sulcis committas semina, quamque Invitae properes anni spem credere terrae. Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos Exspectata seges vanis elusit aristis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem Per duodena regit mundi Sol aureus astra. Quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco Semper sole rubens et torrida semper ab igni; Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur Caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris ; Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divom, et via secta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo. Mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces Consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis Circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentis aequore tingi.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox Semper, et obtenta densentur nocte tenebrae, Aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere caelo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, Et quando infidum remis impellere marmor Conveniat, quando armatas deducere classis, Aut tempestivam silvis evertere pinum:
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, Temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur: durum procudit arator Vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,
Aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis,
Atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga; Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus Fas et iura sinunt: rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres, Balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli
Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna Felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea, Et coniuratos caelum rescindere fratres-
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum ; Ter Pater exstructos disiecit fulmine montis-
Septima post decimam felix et ponere vitem, Et prensos domitare boves, et licia telae Addere; nona fugae melior, contraria furtis. Multa adeo gelida melius se nocte dedere, Aut cum sole novo terras inrorat Eous. Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata Tondentur; noctes lentus non deficit umor. Et quidam seros hiberni ad luminis ignis Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto; Interea longum cantu solata laborem Arguto coniunx percurrit pectine telas, Aut dulcis musti Volcano decoquit umorem Et foliis undam trepidi despumat aeni. At rubicunda Ceres medio succiditur aestu, Et medio tostas aestu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, Mutuaque inter se laeti convivia curant. Invitat genialis hiems curasque resolvit :
Ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus
Et lauri bacas oleamque cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores; tum figere dammas, Stuppea torquentem Balearis verbera fundae, Cum níx alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam, Atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, Quae vigilanda viris? vel cum ruit imbriferum ver, Spicea iam campis cum messis inhorruit, et cum Frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis Agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere proelia vidi, Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. Saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris Collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores Diluit; implentur fossae, et cava flumina crescunt Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater media nimborum in nocte corusca Fulmina molitur dextra; quo maxima motu Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda Per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti Aut Athon, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Deicit; ingeminant austri et densissimus imber; Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens, caeli menses et sidera serva, Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbis. In primis venerare deos, atque annua magnae Sacra refer Cereri laetis operatus in herbis, Extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Falcem maturis quisquam supponat aristis, Quam Cereri torta redimitus tempora quercu Det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis, Aestusque, pluviasque, et agentis frigora ventos, Ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret; Quo signo caderent austri; quid saepe videntes Agricolae propius stabulis armenta tenerent. Continuo, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere et aridus altis
Montibus audiri fragor, aut resonantia longe Litora misceri et nemorum increbrescere murmur. Iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, Cum medio celeres revolant ex aequore mergi Ciamoremque ferunt ad litora, cumque marinae In sicco ludunt fulicae, notasque paludis Deserit atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas, vento impendente, videbis Praecipites caelo labi, noctisque per umbram Flammarum longos a tergo albescere tractus; Saepe levem paleam et frondes volitare caducas, Aut suinma nantis in aqua conludere plumas. At Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis Rura natant fossis, atque omnis navita ponto
Umida vela legit. Numquam imprudentibus imber Obfuit: aut illum surgentem vallibus imis Aëriae fugere grues, aut bucula caelum Suspiciens patulis captavit naribus auras, Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, Et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova Angustum formica terens iter, et bibit ingens Arcus, et e pastu decedens agmine magno Corvorum increpuit densis exercitus alis.
Iam varias pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos umeris infundere rores,
Nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas, Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce Et sola in sicca secum spatiatur harena. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae Nescivere hiemem, testa cum ardente viderent Scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena Prospicere et certis poteris cognoscere signis:
« PreviousContinue » |