Page images
PDF
EPUB

Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae."
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
Tuin Phaethontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos;

60

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,

65

Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

Ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
Floribus atque apio crinis ornatus amaro,

Dixerit: "Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

70

Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo."

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis;

Aut ut mutatos Terei narraverit artus,

Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus Audiit Eurotas, iussitque ediscere lauros,

Ille canit-pulsae referunt ad sidera vallesCogere donec ovis stabulis numerumque referri lussit et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.

MEL. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,

[blocks in formation]

Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
Aspicio. Ille ubi me contra videt, "Ocius" inquit
"Huc ades, o Meliboee! caper tibi salvus et haedi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.

[ocr errors][merged small][merged small]

Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

Hic viridis tenera praetexit harundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu."

Quid facerem? neque ego Alcippen, neque Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

15

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Coepere; alternos Musae meminisse volebant.

[blocks in formation]

Alternis igitur contendere versibus ambo

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

COR. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite-proxima Phoebi
Versibus ille facit-aut, si non possumus omnes,

Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

THY. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

COR. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

30

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THY. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,

35

Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

COR. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,

Candidior cycnis, hedera formosior alba,

Cum primum pasti repetent praesaepia tauri,

Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

40

THY. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, proiecta vilior alga,

Si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

COR. Muscosi fontes et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite; iam venit aestas
Torrida, iam laeto turgent in palmite gemmae.

45

THY. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis Semper, et adsidua postes fuligine nigri;

50

Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
COR. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

Strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

55

THY. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

60

COR. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo: Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,

Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

THY. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,

65

Populus in fluviis, abies in montibus altis:

Saepius at si me, Lycida formose, revisas,

Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MEL. Haec memini, et victuin frustra contendere Thyrsim.

[blocks in formation]

Pastorum Musam Damonis et Alphesiboei,
Immemor herbarum quos est mirata iuvenca

Certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus,
Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?

10

A te principium, tibi desinet. Accipe iussis

Carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
Inter victricis hederam tibi serpere laurus.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,

Cum ros in tenera pecori gratissimus herba,
Incumbens tereti Damon sic coepit olivae:

15

DAM. "Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, Coniugis indigno Nysae deceptus amore

Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis

Profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

20

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis Semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

25

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
Jungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnis,
Dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
Hirsutumque supercilium promissaque barba,
Nec curare deum credis mortalia quemquam!

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala-
Dux ego vester eram--vidi cum matre legentem.

[blocks in formation]

5

Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;
Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor; duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
Commaculare manus; crudelis tu quoque, mater;
Crudelis mater magis, an puer improbus ille?
Improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae
Mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
Pinguia corticibus sudent electra myricae,
Certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvae:
Praeceps aërii specula de montis in undas

40

45

50

55

60

Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus."

Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

ALPH. “Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, Verbenasque adole pinguis et mascula tura:

Coniugis ut magicis sanos avertere sacris

Experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

Carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Terna tibi haec primum triplici diversa colore

Licia circumdo, terque haec altaria circum

Effigiem duco; numero deus impare gaudet.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »