Page images
PDF
EPUB

Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

35

Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
"Talia saecla," suis dixerunt, "currite," fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.

Aggredere o magnos-aderit iam tempus-honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta :

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses;
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

40

45

50

535

60

ECLOGA V.

DAPHNIS.

MENALCAS. MOPSUS.

MEN. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,

Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

MOP. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,

Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MEN. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
MOP. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
MEN. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.
Incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.
MOP. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar; tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
MEN. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

MOP. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant-vos coryli testes et flumina Nymphis-
Cum complexa sui corpus miserabile nati
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

[blocks in formation]

Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla nec amnem

25

Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones

Interitum, montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.

Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae ;

30

35

Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,

40

Pastores-mandat fieri sibi talia Daphnis

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
"Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse."

MEN. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo;
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
Dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;

Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
MOP. An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista

Iam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

MEN. Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas;
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera iactant
Intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: "Deus, deus ille, Menalca!"
Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis
Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi,
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
Saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
Reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

MOP. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,

Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

MEN. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.
Haec nos "Formosum Corydon ardebat Alexim,"
Haec eadem docuit "Cuium pecus? an Meliboei ?"
MOP. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
Non tulit Antigenes-et erat tum dignus amari—
Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

ECLOGA VI.

VARUS.

Prima Syracosio dignata est ludere versu
Nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.

Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit : "Pastorem, Tityre, pinguis
Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen."
Nunc ego-namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella-
Agrestem tenui meditabor harundine Musam.
Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
Captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
Serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Aggressi―nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat―iniciunt ipsis ex vincula sertis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Addit se sociam timidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens "Quo vincula nectitis?" inquit.
"Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane.coacta
Semina terrarumque animaeque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
Omnia et ipse tener mundi concrevèrit orbis;
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit et rerum paulatim sumere formas ;
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem
Altius, atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvae cum primum surgere, cumque
Rara per ignaros errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.
His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
Clamassent, ut litus "Hyla, Hyla omne sonaret;
Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
Ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides implerunt falsis mugitibus agros:

[blocks in formation]

50

At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum
Et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
Aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite, Nymphae, 55
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

« PreviousContinue »