Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICON LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

MELIBOEUS. TITYRUS.

MELIBOEUS.

TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena ;
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.

[ocr errors]

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

MELIBOEUS.

Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De coelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

5

ΙΟ

15

TITYRUS.

Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram, sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBOEUS.

Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi?

TITYRUS.

t;

Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

MELIBOEUS.

Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma :
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.

MELIBOEUS.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco !

20

25

333

35

40

45

Non insueta graves tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepi levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

50

55

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces,
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

69

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBOEUS.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? En, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRUS.

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis ;

65

70

75

80

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

[blocks in formation]

Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei ?

DAMOETAS.

Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram

Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in hora,
Et sucus pecori et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.

Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quosed faciles Nymphae risere

MENALCAS.

sacello.

Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque mala vites incidere falce novellas.

DAMOETAS.

Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas,

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures !
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?

Et quum clamarem : Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

[blocks in formation]

DAMOETAS.

An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur: sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DAMOETAS.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam ne forte recuses,

Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quicquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

[ocr errors]

25

39

35

In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

40

DAMOETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.

MENALCAS.

Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum - vel qui venit, ecce, Palaemon.

45

59

« PreviousContinue »