Obturem patulas impune legentibus aures. Ridentur mala qui componunt carmina; verum Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poëma Cum tabulis animum censoris sumet honesti ; Audebit quaecumque parum splendoris habebunt Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur Verba movere loco, quamvis invita recedant Et versentur adhuc intra penetralia Vestae. Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas ; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni Fundet opes Latiumque beabit divite lingua ; Luxuriantia compescet, nimis aspera sano Levabit cultu, virtute carentia tollet, Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. Praetulerim scriptor delirus inersque videri, Dum mea delectent mala me vel denique fallant, Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, Qui se credebat miros audire tragoedos, In vacuo laetus sessor plausorque theatro ; Cetera qui vitae servaret munia recto More, bonus sane vicinus, amabilis hospes, Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis Et signo laeso non insanire lagenae, Posset qui rupem et puteum vitare patentem. Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helleboro morbum bilemque meraco Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici, Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abjectis utile nugis, Et tempestivum pueris concedere ludum; Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, Sed verae numerosque modosque ediscere vitae. Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, Narrares medicis: quod quanto plura parasti Tanto plura cupis, nulline faterier audes ? Si vulnus tibi monstrata radice vel herba Non fieret levius, fugeres radice vel herba Proficiente nihil curarier. Audieras, cui Rem di donarent illi decedere pravam Stultitiam; et quum sis nihilo sapientior ex quo Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatur et aere, Quaedam, si credis consultis, mancipat usus ; Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi, Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paulatim mercaris agrum fortasse trecentis Aut etiam supra nummorum millibus emptum. Quid refert vivas numerato nuper an olim? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum ; Sed vocat usque suum qua populus adsita certis Limitibus vicina refugit jurgia: tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant, est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unum Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar et ex modico quantum res poscet acervo Tollam, nec metuam quid de me judicet heres, Quod non plura datis invenerit; et tamen idem Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet et quantum discordet parcus avaro. Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis aquilone secundo; Non tamen adversis aetatem ducimus austris, Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re, Extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus: abi; quid, cetera jam simul isto Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani Ambitione? Caret mortis formidine et ira? Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides? Natales grate numeras? Ignoscis amicis? Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una ? Vivere si recte nescis decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti ;
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas.
HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas. Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. - Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ; Sed non ut placidis coëant immitia, non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus, quum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus: Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare; quid hoc, si fractis.enatat exspes Navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui: currente rota cur urceus exit? Denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
« PreviousContinue » |