Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEXTVS.

Sic fatur lacrymans, classique immittit habenas,

[ocr errors]

Et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, et litora curvae
Praetexunt puppes: iuvenum manu

us emicat ardens
Litus in Hesperium: quaerit pars semina flammae
Abstrusa in venis silicis: pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
Praesider, horrendaeque procul secreta Sibyllae,
Antrum immane, petit: magnam cuimentem animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.
Iam subeunt Triviae lucos, atque aurea tecta.

Daedalus, ut fama est , fugiens Minoïa regna,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo,
Ipsuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem superadstitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit

1

« PreviousContinue »