Page images
PDF
EPUB

Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei: tum pendere poenas
Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna:
Contra elata mari respondet Gnosia tellus.
Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, veneris monumenta nefandae:
Hic labor ille domus, et inextricabilis error.
Magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro:
Bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
Perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
Adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentes.

Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur Iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum; Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; Vnde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, quum virgo, Poscere fata Tempus, ait: deus, ecce, deus. Cui talia fanti

Ante fores, subito non vultus, non color unus,
Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; maiorque videri,
Nec mortale sonans. Adflata est numine quando
Iam propiore dei: Cessas in vota precesque,
Tros, ait, Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
Attonitae magna ora domus. Et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in Aeacidae; magnas obeuntia terras.
Tot maria intravi duce te, penitusque repostas
Massylûm gentes, praetentaque Syrtibus arva.
Iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
Hac Troiana tenus fuerit Fortuna sequuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
Dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens
Gloria Dardaniae. Tuque, o sanctissima vates,
Praescia venturi, da, non indebita posco
Regna meis fatis, Latio considere Teucros,
Errantesque deos, agitataque numina Troiae.
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
Instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
Hic ego namque tuas sortes, arcanaque fata,
Dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda;

Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.
Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat

Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia iamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras.
O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
Sed terra graviora manent. In regna Lavini
Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam:
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint. Alius Latio iam partus Achilles,
Natus et ipse dea: nec Teucris addita Iuno.
Vsquam aberit: quum tu supplex in rebus egenis
Quas gentes Italûm, aut quas non oraveris urbes!
Caussa mali tanti coniux iterum, hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu ne cede malis: sed contra audentior ito,
Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit,

Obscuris vera involvens: ea frena furenti Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. Vt primum cessit furor, et rabida ora quierunt;

Incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,

O virgo, nova mî facies inopinave surgit.
Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi.
Vnum oro; quando hìc inferni ianua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso;
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat; doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas, et mille sequentia tela,
Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi:
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas caelique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectae.
Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere: potes namque omni: nec te
Nequidquam lucis Hecate praefecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris:
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,
Itque reditque viam toties: quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mî genus ab Iove summo.
Talibus orabat dictis, arasque tenebat;

Quum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divûm,
Tros Anchisiada, facilis descensus Averno:
Noctes atque dies patet atri ianua Ditis.

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,

Dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
Bis Stygios inuare lacus, bis nigra videre
Tartara; et insano iuvat indulgere labori;

Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,

Iunoni infernae dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus; et simili fiondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu. Namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant: aliter, non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,
(Heu! nescis) totamque incestat funere classem;
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes: ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.
Aeneas maesto defixus lumina vultu

Ingreditur, linquens antrum; caecosque volutat
Eventus animo secum: cui fidus Achates

« PreviousContinue »