Page images
PDF
EPUB

Simulus interea vacua non cessat in hora;

Verum aliam sibi quaerit opem; neu sola palato
Sit non grata ceres, quas iungat, comparat escas.
Non illi suspensa focum carnaria iuxta,

Durati sale terga suis truncique vacabant:
Traiectus medium sparto sed caseus orbem,
Et vetus adstricti fascis pendebat anethi.
Ergo aliam molitur opem sibi providus heros.
Hortus erat casulae iunctus, quem vimina pauca
Et calamo recidiva levi munibat arundo;
Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.
Nil illi deerat quod pauperis exigit usus.
Interdum locuples a paupere multa petebat;
Nec sumptus, erat huius opus sed regula curae:
Si quando vacuum casula pluviaeve tenebant,
Festave lux; si forte labor cessabat aratro;
Horti opus illud erat. Varias deponere plantas
Norat, et occultae committere semina terrae;
Vicinosque apte cura submittere rivos.

Hic olus, hic late fundentes brachia betae,
Fecundusque rumex, malvaeque, inulaeque virebant;
Hic siser, et capiti nomen debentia porra.
Hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,
Grataque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem.
Verum hic non domini, quis enim contractior illo?
Sed populi proventus erat; nonisque diebus
Venales olerum fasces portabat in urbem;

1

Inde domum cervice levis, gravis aere, redibat,
Vix unquam urbani comitatus merce macelli.
Cepe rubens sectique famem domat area porri,
Quaeque trahunt acri vultus nasturtia morsu,
Intubaque et venerem revocans eruca morantem.
Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.
Ac primum, leviter digitis tellure refossa,
Quattuor educit cum spissis allia fibris;
Inde comas apii graciles, rutamque rigentem,
Vellit, et exiguo coriandra trementia filo.
Haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem;
Et clara famulam poscit mortaria voce.
Singula tum capitum numeroso cortice nudat,
Et summis spoliat coriis, contemtaque passim
Spargit humiatque abicit. Servatum gramine bulbum
Tingit aqua, lapidisque cavum demittit in orbem.
Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso
Caseus adiicitur; dictas super ingerit herbas;
Et laeva vestem setosa sub inguina fulcit.
Dextera pistillo primum fragrantia mollit
Allia; tum pariter mixto terit omnia succo.
It manus in gyrum; paullatim singula vires
Deperdunt proprias; color est e pluribus unus;
Nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Saepe viri nares acer iaculatur apertas
Spiritus, et simo damnat sua prandia vultu.
Saepe manu summa lacrymantia lumina tergit;

Immeritoque furens dicit convicia fumo.

Procedebat opus. Non iam salebrosus, ut ante,
Sed gravior lentos ibat pistillus in orbes.
Ergo Palladii guttas instillat olivi,
Exiguique super vires infundit aceti,

Atque iterum commiscet opus, mixtumque retractat,
Tum demum digitis mortaria tota duobus
Circuit, inque globum distantia contrahit unum;
Constet ut effecti species nomenque Moreti.

Eruit interea Cybale quoque sedula panem,
Quem laetus recipit manibus: pulsoque timore
Iam famis, inque diem securus Simulus illam,
Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero
Sub iuga parentes cogit lorata iuvencos,
Atque agit in segetes, et terrae condit aratrum.

IN VIRGILIANO CARMINE

PERPERAM INSERTI

QVI EX HAC EDITIONE

EXSVLANT.

BVCOLICORVM

Ecloga I. post v. 17.

Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix: adumbratus ex Ecl. IX. v. 15.

GEORGICON

Lib. II. post v. 128.

Miscueruntque herbas et non innoxia verba:

retractus ex Lib. III. v. 283.

Lib. IV. post v. 337.

Neseae, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque : translatus ex Aeneidos V. v. 826.

AENEIDOS

Lib. VI. post v. 241.

Vnde locum Graii dixerunt nomine Aornon:

a grammatico interpolatus.

1

« PreviousContinue »