Page images
PDF
EPUB

Adspice,

XII.

e, quem valido subnixum gloria regno

Altius et caeli sedibus extulerat,

Terrarum hic bello magnum concusserat orbem;
Hic reges Asiae fregerat, et populos;

Hic grave servitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat;
Cetera namque viri cuspide conciderant :
Quum subito in medio rerum certamine praeceps
Corruit, e patria pulsus in exsilium.

Tale deae numen: tali mortalia nutu

Fallax momento temporis hora premit.

XIII.

Quocumque ire ferunt

uocumque ire ferunt variae nos tempora vitae, Tangere quas terras, quosque videre homines; Dispeream, si te fuerit mihi carior alter:

Alter enim quis te dulcior esse potest?
Cui Venus ante alios, divi, divûmque sorores,
Cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona;
Cuncta quibus gaudet Phoebi chorus, ipseque Phoebus:
Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?

O quis te in terris loquitur iucundior uno?
Clio tam certe candida non loquitur.
Quare illud satis est si te permittis amari;
Non contra ut sit amor mutuus inde mihi.

Quis

XIV.

uis deus, Octavi, te nobis abstulit? an, quae Dicuntur, nimio pocula ducta mero?

Mortis si culpa est bilis; sua quemque sequuntur

Fata; quod immeriti crimen habent cyathi? Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te Raptum, et Romanam flebimus historiam. Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes,

Hunc superesse patri quae fuit invidia?

СОРА.

Copa Syrissa, caput Graia redimita mitella,

Crispum sub crotalo docta movere latus, Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos.
Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse?
Quam potius bibulo decubuisse toro!

Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus.
En, et Maenalio quae garrit dulce sub antro,
Rustica pastoris fistula in ore sonat.

Est et vappa, cado nuper defusa picato,

Et strepitans rauco murmure rivus aquae:
Sunt et Corycio iunctae de flore corollae,
Sertaque purpurea lutea mixta rosa;
Et quae virgineo libata Acheloïs ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis:
Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat;
Sunt autumnali cerea pruna die;
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala:

Est hic munda Ceres; est Amor; est Bromius: Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis,

Et pendens iunco caeruleus cucumis:

[ocr errors]
« PreviousContinue »