Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Etsi me vario iactatum laudis amore,

Irritaque expertum fallacis praemia vulgi,
Cecropius suaves exspirans hortulus auras
Florentis Sophiae viridi complectitur umbra,

Nec mea quit Erato dignum tibi quaerere carmen; (Longe aliud studium, atque alios accincta labores, Altius ad magni subtendit sidera mundi,

Et placitum paucis ausa est adscendere collem:)
Non tamen absistam coeptum detexere munus:
In quo rite meas utinam requiescere Musas,
Leniter et blandum liceat deponere amorem.
Quod si maiorum, Valeri, genus omne tuorum
Mirifice saeclis modo sit proferre libido;
Si mihi iam summam Sapientia panderet arcem,
Quattuor antiquis quae haeredibus est data consors,
Vnde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere, atque humiles possem contemnere curas;
Non ego te talem venerarer munere tali;
Non equidem; quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli libeat pede claudere versum;
Sed magno intexens si fas est dicere peplo:
Qualis Erectheis olim portatur Athenis,

Debita quum castae solvuntur vota Minervae,
Tardaque confecto redeunt quinquatria lustro;
Quum levis alterno zephyrus concrebuit euro,
Et prono gravidum provexit pondere currum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus;
Felices, qui talem annum videre diemque.
Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae;
Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis;
Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco:
Additur aurata deiectus cuspide Typho,
Qui superum Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
Tale deae velum sollemni in tempore portant.
Tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu,
Purpureos inter soles et candida Lunae
Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
Naturae rerum magnis intexere chartis;
Aeternum ut Sophiae coniunctum carmine nomen
Nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,
Nunc primum teneros firmamus robore nervos;
Haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi
Prima rudimenta, et primos exegimus annos,
Accipe dona, meo multum vigilata labore,
Et praemissa tuis non magna exordia rebus:
Impia prodigiis ut quondam exterrita amoris
Scylla novos avium sublimis in aëre coetus
Viderit; et tenui conscendens sidera penna

Caeruleis sua tecta supervolitaverit alis:
Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,
Proque patris solvens excisa funditus urbe.
Complures illam, et magni, Messalla, poetae
(Nam verum fateamur; amat Polyhymnia verum)
Longe alia perhibent mutatam membra figura,
Scyllaeum et monstra in saxum conversa vocari;
Illam esse, aerumnis quam saepe legamus Vlyxei
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto
Deprensos nautas canibus lacerasse marinis.

Sed neque Maeoniae haec patiuntur credere chartae,
Nec malus est horum dubiis erroribus auctor.
Atque alias alii vulgo finxere puellas,
Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
Ipse Crataein ait matrem; sed sive Crataeis,
Sive illam monstro genuit Persea biformi;
Sive est neutra parens, atque hoc in carmine toto
Inguinis est vitium, et Veneris descripta libido;
Sive etiam est iactis speciem mutata venenis,
Infelix virgo: quid enim conmiserat illa?
Ipse pater nudam sola complexus arena
Coniugium carae violaverat Amphitrites:
Haec tamen exegit longo post tempore poenas,
Vt, quum cura sui veheretur coniugis alto,
Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum:
Seu vero, ut perhibent, forma quum vinceret omnes,
Et cupidos quaestu passim popularet amantes;

Pristibus et canibus rabidis vallata repente,
Horribiles circum vidit se sistere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus!
Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!
Ausa quod est mulier numen fraudare deorum,
Et dictam Veneri. votorum avertere poenam:
Quam, mala multiplici iuvenum quod septa caterva
Struxerat, ipsa animo meretrix iactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuisse

Docta Palaephatia testatur voce papyrus:
Quidquid, et ut quisque est tali de clade loquutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin;
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quae, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, quarum castos altaria postes
Munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus,
Aut crocus alterna coniungens lilia caltha;
Sparsaque liminibus floret rosa; nunc age, divae,
Praecipue nostro nunc adspirate labori,

Atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes,

Actaeos inter colles et candida Thesei
Purpureis late ridentia litora conchis:

Quarum non ulli fama concedere digna
Stat Megara, Argei quondam munita labore
Alcathoi, Phoebique; deus namque adfuit illi:

Vnde etiam citharae voces imitatus acutas,

Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus,

Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.
Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
Fecerat infestam populator remige Minos:

Hospitio quod se Nisi Polyïdos avito,
Carpathium fugiens, et flumina Caerataea,
Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea terrebat rura sagitta.

Sed neque tunc cives, neque tunc rex ipse veretur
Infesto ad muros volitantes agmine turmas

Ducentem indomita virtute retundere mentis:
Responsum quoniam fas est meminisse deorum.
Nam capite a summo regis, mirabile dictu,
Candida caesaries florebat tempora in ambo,
At roseus medio fulgebat vertice crinis:
Cuius quam servata diu natura fuisset,

Tam patriam incolumen Nisi regnumque futurum,
Concordes stabili firmarant numine Parcae.
Ergo omnis caro residebat cura capillo;
Aurea sollemni comtum quem fibula ritu
Crobylus et tereti nectebat dente cicadae.
Nec vero haec urbis custodia vana fuisset
Niseae: nisi Scylla novo correpta furore,
Scylla patris miseri patriaeque inventa sepulcrum,
Minoëm cupidis si non inhiasset ocellis!

Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
Iratum potuit, quem nec pater, atque avus idem.

« PreviousContinue »