Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. * Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor Sidera: deiecta crudescit pugna Camilla. Incurrunt densi simul omnis copia Teucrùm, Tyrrhenûmque duces, Euandrique Arcades alae.
At Triviae custos iam dudum in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Vtque procul medio iuvenum in clamore furentum Prospexit tristi multatam morte Camillam; Ingemuitque, deditque has imo pectore voces: Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam Profuit, aut nostras humero gestasse pharetras. Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extrema iam in morte: neque hoc sine nomine letum Per gentes erit; aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, Morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum: Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Vt vidit fulgentem armis, ac vana tumentem; Cur, inquit, diversus abis? huc dirige gressum, Huc periture veni; capias ut digna Camillae Praemia. tune etiam telis moriere Dianae? * Dixit, et aurata volucrem Threïssa sagittam
Deprompsit pharetra, cornuque infensa tetendit, Et duxit longe, donec curvata coirent
Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantes Audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. Illum exspirantem socii atque extrema gementem Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt: Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit, domina amissa, levis ala Camillae; Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas; Disiectique duces desolatique manipli
Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes Sustentare valet telis, aut sistere contra:
Sed laxos referunt humeris languentibus arcus; Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra
Pulvis, et e speculis percussae pectora matres Femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi irrupere patentes, Hos inimica super mixto premit agmine turba: Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, Moenibus in patriis, atque inter tuta domorum, Confixi exspirant animas. Pars claudere portas; Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent Accipere orantes: oriturque miserrima caedes. Defendentum armis aditus, inque arma ruentum.
Exclusi, ante oculos lacrymantumque ora parentum, Pars in praecipites fossas, urgente ruina, Volvitur: immissis pars caeca et concita frenis Arietat in portas, et duros obiice postes. Ipsae de muris summo certamine matres (Monstrat amor verus patriae) * ut videre Camillam, Tela manu trepidae iaciunt; ac robore duro. Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis Praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in silvis saevissimus implet 1 Nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum: Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, Ingruere infensos hostes, et marte secundo. Omnia corripuisse: metum iam ad moenia ferri. Ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt) Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat, campumque tenebat, Quum pater Aeneas, saltus ingressus apertos, Exsuperatque iugum, silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur Agmine, nec longis inter se passibus absunt: Ac simul Aeneas fumantes pulvere campos Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit; Et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis, Adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas, et proelia tentent; Ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Ibero Tingat equos, noctemque die labente reducat. Considunt castris ante urbem, et moenia vallant.
Turnus ut infractos adverso marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis; ultro implacabilis ardet, Attollitque animos. Poenorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum vulnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum,,et fremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit: Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Aeneadae; nec, quae pepigere, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam Desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat victos; cedat Lavinia coniux.
Olli sedato respondit corde Latinus:
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
« PreviousContinue » |