Publii Virgilii Maronis Opera,

Front Cover
Chez A. Mame, 1839 - 354 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 11 - Ultima Cumaei venit jam carminis aetas ; Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia rgna : Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Page 234 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Page 11 - ... magnos metuent armenta leones. ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet ; Assyrium vulgo nascetur amomum.
Page 22 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Page 194 - At Phoebi nondum patiens immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum: tanto magis ille fatigat os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Page 46 - Miscueruntque herbas et non innoxia verba, Auxilium venit, ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos , faciemque simillima lauro ; Et, si non alium late jactaret odorem, Laurus erat. Folia haud ullis labentia ventis, Flos ad prima tenax. Animas et olentia Medi Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.
Page 168 - Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.
Page 121 - Limen erat caecaeque fores et pervius usus tectorum inter se Priami postesque relicti a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, 455 saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros et avo puerum Astyanacta trahebat.
Page 105 - Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Page 7 - In medio duo signa, Conon, et — quis fuit alter, :> Descripsit radio totum qui gentibus orbem, Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ? Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Bibliographic information