Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

“Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare,
“Aut quid jam durae superat mihi? Qua tibi lucem
Arte morer ? Talin'

possum me opponere monstro ? Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem, 875 "Obscenae volucres : alarum verbera nosco “ Letalemque sonum, nec fallunt jussa superba

Magnanimi Jovis. Haec pro virginitate reponit ?

Quo vitam dedit aeternam ? cur mortis ademta est “ Condicio? Possem tantos finire dolores

880 “Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras. “Immortalis ego ? aut quidquam mihi dulce meorum Te sine, frater, erit ? O quae satis alta dehiscat “Terra mihi, manesque deam demittat ad imos ?” Tantum effata, caput glauco contexit amictu

885 Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Aeneas instat contra, telumque coruscat Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: “Quae nunc deinde mora est, aut quid jam, Turne, retrac“Non cursu, saevis certandum est comminus armis. [tas ? “ Verte omnes tete in facies, et contrahe, quidquid 891 “Sive animis sive arte vales ; opta ardua pennis “Astra sequi clausumque cava te condere terra !Ille caput quassans: “Non me tua fervida terrent “Dicta, ferox ; dî me terrent et Jupiter hostis.” 895 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat, Limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus, 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem, Tollentemve manu saxumque immane moventem; Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.

905

Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri

910
Succidimus ; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat et urbem, 915
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt aurigamque sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto

920 Eminus intorquet. Murali concita numquam Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti Dissultant crepitus: volat atri turbinis instar Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit Loricae et clipei extremos septemplicis orbes.

925 Per medium stridens transit femur. Incidit ictus Ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem 930 Protendens “ Equidem merui, nec deprecor" inquit: “ Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis

Tangere cura potest; oro- fuit et tibi talis

Anchises genitor-, Dauni miserere senectae, “Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 s'Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas “ Ausonii videre; tua est Lavinia conjux : “ Ulterius ne tende odiis.” Stetit acer in armis Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit ;

66

940

945

Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat, infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
Straverat atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus et ira
Terribilis : “Tune hinc spoliis indute meorum
“Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
"Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit."
Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus; ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

950

NOTES.

« PreviousContinue »