Page images
PDF
EPUB

66

Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem
"Campus aget gemitus; vel quae, Tiberine, videbis
"Funera, quum tumulum praeterlabere recentem!
"Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
"In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
"Ullo se tantum tellus jactabit alumno.
"Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
"Dextera! non illi se quisquam impune tulisset
"Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
"Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
"Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
"Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis ;
"Purpureos spargam flores, animamque nepotis
"His saltem accumulem donis, et fungar inani
"Munere." Sic tota passim regione vagantur
Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famae venientis amore;
Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda,
Laurentesque docet populos urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris ;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna;
Ille viam secat ad naves sociosque revisit,
Tum se ad Caietae recto fert limite portum.
Ancora de prora jacitur; stant litore puppes.

875

880

885

890

895

900

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

5

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

10

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,
Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

15

Setigerique sues atque in praesepibus ursi

Saevire, ac formae magnorum ululare luporum :

Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

20

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes,

Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;

Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Verticibus rapidis et multa flavus arena,

25

30

In mare prorumpit; variae circumque supraque
Assuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

35

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae :
Tu vatem, tu, diva, mone! Dicam horrida bella,
Dicam acies actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divûm, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes

40

45

50

55

Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos,

60

Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum densae-mirabile dictu!-
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates "Externum cernimus" inquit

65

"Adventare virum, et partes petere agmen easdem

"Partibus ex îsdem, et summa dominarier arce.” Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,

70

Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,

Visa-nefas !-longis comprendere crinibus ignem,

Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

Regalesque accensa comas, accensa coronam,

75

Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit ;
Multa modis simulacra videt volitantia miris,

80

85

Et varias audit voces, fruiturque deorum

Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis. Hic et tunc pater ipse petens responsa Latinus Centum lanigeras mactabat rite bidentes, Atque harum effultus tergo stratisque jacebat Velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: "Ne pete connubiis natam sociare Latinis, "O mea progenies, thalamis neu crede paratis : "Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum "Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes "Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens

66

Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt." Haec responsa patris Fauni monitusque silenti Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus;

90

95

100

Sed circum late volitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.

105

Aeneas primique duces et pulcher Iulus Corpora sub ramis deponunt arboris altae, Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam Subjiciunt epulis-sic Jupiter ipse monebat-, Et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus Exiguam in Cererem penuria adegit edendi Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris ; "Heus etiam mensas consumimus ?" inquit Iulus,

110

115

Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

120

Eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
Continuo "Salve fatis mihi debita tellus,

"Vosque" ait "o fidi Trojae salvete Penates!

"Hic domus, haec patria est: genitor mihi talia-namque "Nunc repeto-Anchises fatorum arcana reliquit.

« PreviousContinue »