Page images
PDF
EPUB

Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Interea videt Aeneas in valle reducta

Seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,

Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. 705
Hunc circum innumerae gentes populique volabant ;
Ac velut in pratis ubi apes aestate serena
Floribus insidunt variis et candida circum
Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Horrescit visu subito causasque requirit
Inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
Quive viri tanto complerint agmine ripas.

66

Tum pater Anchises: "Animae, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
"Securos latices et longa oblivia potant.

"Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
"Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
"Quo magis Italia mecum laetere reperta."-

710

715

“O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti

66

66

720

725

Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido ?"— "Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo," Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. "Principio coelum ac terras camposque liquentes, "Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus "Mens agitat molem et magno se corpore miscet. "Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum, "Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

66

Igneus est ollis vigor et coelestis origo

"Seminibus, quantum non noxia corpora tardant,

"Terrenique hebetant artus moribundaque membra.

730

[auras

"Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque 66 Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. "Quin et supremo quum lumine vita reliquit,

735

"Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

66

Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est "Multa diu concreta modis inolescere miris.

66

"Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
"Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.

66

"Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum
"Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
"Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
"Concretam exemit labem, purumque relinquit
"Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
66 Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
"Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet immemores supera ut convexa revisant,
"Rursus et incipiant in corpora velle reverti.”
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios turbamque sonantem,

740

745

750

Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset
Adversos legere et venientum discere vultus.

755

[merged small][ocr errors][merged small]

66

"Illustres animas nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua fata docebo.
"Ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta,

760

"Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras "Aetherias Italo commixtus sanguine surget,

"Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles:

66

Quem tibi longaevo serum Lavinia conjux "Educet silvis regem regumque parentem : "Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. "Proximus ille Procas, Trojanae gloria gentis, "Et Capys et Numitor, et qui te nomine reddet "Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

765

"Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770

66

66

Qui juvenes! Quantas ostentant, adspice, vires!

Atque umbrata gerunt civili tempora quercu.

"Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,. "Hi Collatinas imponent montibus arces,

780

"Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque: 775. "Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. 66 Quin et avo comitem sese Mavortius addet "Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater "Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae, "Et pater ipse suo superûm jam signat honore? “En, hujus, nate, auspiciis illa inclyta Roma "Imperium terris, animos aequabit Olympo, "Septemque una sibi muro circumdabit arces, "Felix prole virùm: qualis Berecyntia mater "Invehitur curru Phrygias turrita per urbes, "Laeta deûm partu, centum complexa nepotes, "Omnes coelicolas, omnes supera alta tenentes. "Huc geminas nunc flecte acies, hanc adspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli "Progenies, magnum coeli ventura sub axem.

66

"Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis.

66

Augustus Caesar, Divi genus: aurea condet "Saecula qui rursus Latio, regnata per arva

"Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
"Proferet imperium; jacet extra sidera tellus,
"Extra anni Solisque vias, ubi coelifer Atlas
"Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
“Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna

66

Responsis horrent divûm et Maeotia tellus, "Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. "Nec vero Alcides tantum telluris obivit, "Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi 66 "Pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;

785

790

795

800

"Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis,
"Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
"Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
"Aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?
"Quis procul ille autem ramis insignis olivae,
"Sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
'Regis Romani, primus qui legibus urbem
"Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
"Missus in imperium magnum.

66

Cui deinde subibit,

"Otia qui rumpet patriae, residesque movebit

"Tullus in arma viros et jam desueta triumphis

66

805

810

Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, 815 "Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris. "Vis et Tarquinios reges animamque superbam "Ultoris Bruti fascesque videre receptos ?

"Consulis imperium hic primus saevasque secures

66

Accipiet, natosque pater nova bella moventes

"Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
"Infelix! Utcumque ferent ea facta minores,
"Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

66

66

820

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi Adspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825 “Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, "Concordes animae nunc et dum nocte premuntur "Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae "Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,

66

Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci "Descendens, gener adversis instructus Eois ! "Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,

"Neu patriae validas in viscera vertite vires

66

66

Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

Projice tela manu, sanguis meus !

"Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

"Victor aget currum, caesis insignis Achivis.

830

835

"Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
"Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
"Ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae.

66

66

66

840

Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem

"Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?

"Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es, 845 "Unus qui nobis cunctando restituis rem.

"Excudent alii spirantia mollius aera,

"Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
"Orabunt causas melius,.coelique meatus
"Describent radio et surgentia sidera dicent;
"Tu regere imperio populos, Romane, memento:
“Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
"Parcere subjectis, et debellare superbos."
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
“Ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
"Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
"Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,

[ocr errors]

66

Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino."
Atque hic Aeneas-una namque ire videbat
Egregium forma juvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et dejecto lumina vultu-:
"Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?

"Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

66

850

855

860

Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso ! 865 "Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra."

Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis :
"O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
"Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra

66

Esse sinent. Nimium vobis Romana propago "Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

870

« PreviousContinue »