Page images
PDF
EPUB

Par levibus ventis volucrique simillima somno.

Interea videt Aeneas in valle reducta Seclusum nemus et virgulta sonantia silvae, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. 705 Hunc circum innumerae gentes populique volabant ; Ac velut in pratis ubi apes aestate serena Floribus insidunt variis et candida circum Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus. Horrescit visu subito causasque requirit

710 Inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, Quive viri tanto complerint agmine ripas. Tum pater Anchises : “ Animae, quibus altera fato “ Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam “ Securos latices et longa oblivia potant.

715 " Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,

Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, “Quo magis Italia mecum laetere reperta.”— “O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est “ Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti 720 “ Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?"“ Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo," Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

Principio coelum ac terras camposque liquentes, “Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra,

725 Spiritus intus alit, totamque infusa per artus “ Mens agitat molem et magno se corpore miscet.

Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. Igneus est ollis vigor et coelestis origo

730 • Seminibus, quantum non noxia corpora tardant,

Terrenique hebetant artus moribundaque membra. “ Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. [auras “Quin et supremo quum lumine vita reliquit, 735

“ Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
“Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
"Multa diu concreta modis inolescere miris.

Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740

Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto “Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.

Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum “Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; “Donec longa dies, perfecto temporis orbe,

745 “ Concretam exemit labem, purumque relinquit “ Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. “Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, “Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, • Scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750 “Rursus et incipiant in corpora velle reverti.” Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam Conventus trahit in medios turbamque sonantem, Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset Adversos legere et venientum discere vultus.

755 “Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur “Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, “Illustres animas nostrumque in nomen ituras,

Expediam dictis, et te tua fata docebo. “Ille, vides, pura juvenis qui nititur basta,

760 “Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras

Aetherias Italo commixtus sanguine surget, “ Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles : “Quem tibi longaevo serum Lavinia conjux “Educet silvis regem regumque parentem :

765 “Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. “ Proximus ille Procas, Trojanae gloria gentis, “Et Capys et Numitor, et qui te nomine reddet “Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

66

“Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770

Qui juvenes ! Quantas ostentant, adspice, vires !
Atque umbrata gerunt civili tempora quercu.

Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenan, “ Hi Collatinas imponent montibus arces, “ Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque: 775 “ Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater “ Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae, Et pater ipse suo superùm jam signat honore ? 780 “En, hujus, nate, auspiciis illa inclyta Roma “ Imperium terris, animos aequabit Olympo,

Septemque una sibi muro circumdabit arces, “Felix prole virûm: qualis Berecyntia mater “Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,

785 “Laeta deum partu, centum complexa nepotes, “Omnes coelicolas, omnes supera alta tenentes. “Huc geminas nunc flecte acies, hanc adspice gentem “Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli “Progenies, magnum coeli ventura sub axem. 790 “Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, “ Augustus Caesar, Divi genus : aurea condet

Saecula qui rursus Latio, regnata per arva

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos “ Proferet imperium ; jacet extra sidera tellus,

795 “Extra anni Solisque vias, ubi coelifer Atlas “ Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.

Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna “Responsis horrent divům et Maeotia tellus, “Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800 “Nec vero Alcides tantum telluris obivit, “ Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi

Pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu ;

66

[ocr errors]

“Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis, “ Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.

805 "Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis, “ Aut metus Ausonia prohibet consistere terra ? “Quis procul ille autem ramis insignis olivae, “ Sacra ferens ? Nosco crines incanaque menta Regis Romani, primus qui legibus urbem

810 “Fundabit, Curibus parvis et paupere terra

Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, “Otia qui rumpet patriae, residesque movebit “ Tullus in arma viros et jam desueta triumphis

Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, 815 “Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris. “ Vis et Tarquinios reges animamque superbam “ Ultoris Bruti fascesque videre receptos ? “ Consulis imperium hic primus saevasque secures

Accipiet, natosque pater nova bella moventes 820 “Ad poenam pulchra pro libertate vocabit, “Infelix! Utcumque ferent ea facta minores, “ Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi Adspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825 "Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, “ Concordes animae nunc et dum nocte premuntur “ Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae

Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830

Descendens, gener adversis instructus Eois ! Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,

Neu patriae validas in viscera vertite vires ; “ Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, “Projice tela manu, sanguis meus !

835 Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho “Victor aget currum, caesis insignis Achivis.

[ocr errors]
[ocr errors]

66

“Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, “Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, “ Uitus avos Trojae, templa et temerata Minervae. 840

Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat ? “Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem “Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem ? "Quo fessum rapitis, Fabii ? Tu Maximus ille es, 845 “Unus qui nobis cunctando restituis rem. “Excudent alii spirantia mollius aera, “Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, “Orabunt causas melius, coelique meatus “ Describent radio et surgentia sidera dicent;

850 Tu regere imperio populos, Romane, memento: “ Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem, “Parcere subjectis, et debellare superbos.” Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:

Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855 “Ingreditur, victorque viros supereminet omnes ! “Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, “Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,

Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.” Atque hic Aeneas-una namque ire videbat

860 Egregium forma juvenem et fulgentibus armis, Sed frons laeta parum, et dejecto lumina vultu-:

Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ? “Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?

Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso !865

Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.” Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : “O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum. 6 Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra 6 Esse sinent. Nimium vobis Romana propago

870 “Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

66

[ocr errors]
« PreviousContinue »