Page images
PDF
EPUB

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem ↓ Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicunque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigrae violae, sunt et vaccinia nigra)dzi Mecum inter salices lenta sub vite iaceret. Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes; hic mollia prata, Lycori; Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis Tela inter media atque adversos detinet hostes.

35

40

45

Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant!

Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illae; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
Aut acres venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula. Tanquam haec sint nostri medicina
furoris,

Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsae rursum concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeanus aquosac,
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

70

30 P. VIRG. MAR. BVC. ECL. X.

Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Haec sat erit, Divae, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo:
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subiicit alnus."
75 Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra.
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae

[ocr errors]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, uimisque adiungere vites
Conveniat; quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis:
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi 5
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum,
Liber et alma. Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis:
Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima fre-

mentem

Fudit equum, magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens; oleaeque Minerva'
Inventrix; uncique puer monstrator aratri;

10

15

Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum: 20 Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri;

[ocr errors]

Quique novas alitis non ullo semine fruges;

Quique satis largum coelo demittitis imbrem. Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum 25 Concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam, et te maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens materna tempora myrto; An deus immensi venias maris, ac tua nautae 50 Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; Anne novum tardis sidus te mensibus addas,

[ocr errors]

Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur: ipse tibi iam brachia contrahit ardens. 35 Scorpios, et coeli iusta plus parte relinquit. Quidquid eris; (nam te necsperent Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; Quamvis Elysios miretur Graecia campos,

Nec repetita sequi curet Proserpina matrem) 40 Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, Ignarosque viae mecum miseratus agrestes, Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari.

[ocr errors]

Verenovo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit,
45 Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari

Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
Illius immensae ruperunt horrea messes.

50 At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, Ventos et varium coeli praediscere morem

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum; Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.

Hic segetes, illic veniunt felicius uvae;

55 Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt

Gramina. Nonne vides. croceos ut Tmolus odores

1.

[ocr errors]

e

India mittit ebur, molles sua tura Sabaei?

At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus oru Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? nesa Continuo has leges aeternaque foedera certis bis Imposuit Natura locis, quo tempore primum

Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem:
Vnde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glebasque iacentes

endis Pulverulenta coquat maturis solibus aestas.
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
ens Illic, officiant laetis ne frugibus herbae;

es

[ocr errors]

60

65

Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. 70
Alternis idem tonsas cessare novales,

Et segnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Vnde prius laetum siliqua quassante legumen,
pAut tenuis fetus viciae, tristisque lupini

[merged small][ocr errors]

75

80

Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem. Vrit enim lini campum seges, urit avenae; Vrunt Lethaeo perfusa papavera somno. Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve Effetos cinerem immundum iactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva. Nec nulla interea est inaratae gratia terrae. Saepe etiam steriles incendere profuit agros, Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: 85 Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor; Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas; Seu durat magis, et venas adstringit hiantes: Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis

[blocks in formation]

90

« PreviousContinue »