Page images
PDF
EPUB

DAPHNIS. ECLOGA V.
M E N A L CA s. MO P S V s.

ME.

non,

Cur
Mopse, boni quoniamr convenimur

ambo,
Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hic corulis mixtas inter eonsidimus ulmos?

Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere; Menalca: 5. Sive sub incertas Zephyris notantibus umbras,

Sive antro potius succedimus. Adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racenis.
ME. Montibus in nostris solus tibi certetAmyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare ca.

nendo?
10 ME. Incipe, Mopse, prior: si quos aut Phyllidis

ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus haedos.
Mo. Imo haec, in viridi nuper quae cortice fagi

Carmina descripsi et modulaus alterna notavi, 15 Experiar. Tu deinde iubeto certet Amyntas.

ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantùm saliunca rosetis :
Iudicio nostro tantúm tibi cedit Amyntas.

Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro. 20 : Exstinctum Nymphae crudeli-funere Daphnin

Flebant: vos coruli testes et flumina Nymphis:
Quum, complexa sui corpus miserabile giati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.

Non ulli pastos illis egere diebus :
25 Frigida, Daphni; boves ad flumina; nulla neque

amnem Libavit quadrupes, nec graminis attigit herban. Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones

[ocr errors]

- Interitum, montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi, 30
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut.arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Vt gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. 35
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae.
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis; inducite fontibus.umbras, 40
Pastores: mandat fieri sibi talia Daphnis;
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

ME. Tale tuum carmen nobis, divine poëta, 45
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magi-

strum; Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. Nos tamen haec quocunque modo tibi nostra vi

cissim Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra; Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque

Daphnis. Mo. An quidquam nobis tali sit munere maius? Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista lam pridem Stimicon laudavit carmina nobis. 55

ME. Candidus insuetum miratur limen Olympi, Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas. Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

50

[ocr errors]

60

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Vlla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera jactant
Intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,

Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca. 65 Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras:

Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
Craterasque duo statuani tibi pinguis olivi;

Et multo in primis hilarans convivia Baccho, 70 Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,

Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.

Haec tibi semper erunt, et quum solennia vota 75 Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.

Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum

rore cicadae. Semper honos nomenque tuum laudesque mane

bunt.
Vt Baccho Cereriqué, tibi sic vota quotannis
80 Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
Nec percussa iuvant fluctutam litora, nec quae

Saxosas inter decurrunt flumina valles.
85 ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.

Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexin;
Haec eadem docuit, Cuium pecus? an Meliboei?
Mo. At tu sume pedum, quod, me quum saepe ro-

garet,
Non tulit Antigenes, et erat tum dignus amari,
go Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

[merged small][ocr errors][merged small]

Sil Inf Ser Et :

Ads Luz Add Aeg Saz Ille So Ca НЕ Tv Lu NE

[ocr errors]

SILENVS. ECLOGA VI. FAVNORVM SATYRORVM ET SILENI CANTVS. INTER NYMPHARVM LVSVS.

10

Prima Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, nec erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen. 5
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere

laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor arundine Musan.

Noniniussa cano. Siquis tamen haec quoque, si quis by Captus amore legat: te nostrae, Vare, myricae;

Te nemus omne canet; nec Phoebo gratiorulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,

Inflatum hesterno venas, ut semper, laccho; 13 ! Serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant;

Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat) iniiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, tinidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima; iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis ? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quae vultis, cognoscite; carmina vobis, 25
Huic aliud mercedis erit; simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes;
VIRG, Op.

B

[ocr errors]

1

30 Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.

Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis

Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis; 55 Tum durare solum et discludere Nerea ponto

Coeperit, et rerum paullatim sumere formas;
Iamque novuna terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant summotis nubibus imbres:

Incipiant silvae quum primum surgere, quumque io Rara per ignotos errent animalia montes.

Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Pro-

methei.
His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum

Clamassent, ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret. 15 Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,

Pasiphaën nirei solatur amore iuvenci.
Ali, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides implerunt falsis mugitibus agros:

At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est 50 Concubitus, quamvis collo tinuisset aratrum,

Et saepe in laevi quaesisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

llice sub nigra pallentes ruminat herbas;
55 Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite,

Nymphae,
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus:
Si qua forte fcrant oculis sese obvia nustrig
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,

Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
Co Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.

Tuin canit Hesperidum miratam mala puellam;
Tum Phaëthontiadas muscu circumdat anarae
Corticis, atque solo proceras erigit alvos.

с

TE Ar

« PreviousContinue »