Publii Virgilii Maronis Bucolica: Georgica et Aeneis; breviariis et notis hispanicis illustrata ad usum scholarum

Front Cover
Bouret et ca, 1850 - 528 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Popular passages

Page 325 - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Page 67 - Cele'i vilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica vannus lacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Page 254 - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
Page 30 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam Arcadia mecum si judice certet, Pan etiam Arcadia dicat se judice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem : 60 Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer : cui non risere parentes, Nee deus hunc mensa, dea nee dignata cubili est.
Page 526 - Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus ; 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Page 47 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.
Page 375 - Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno Populeas inter senior se attollere frondes Visus; eum tenuis glauco velabat amictu Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo...
Page vii - Nocte pluit tota , redeunt spectacula mane : Divisum imperium cum Jove Caesar habet.
Page 262 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. lenibant curas et corda oblita laborum.
Page 135 - Jamque vale. Feror ingenti circumdata nocte, Invalidasque tibi tendens, heu ! non tua, palmas. Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras Commixtus...

Bibliographic information