COMMENTARII 81346 IN LATINUM SERMONEM CONVERTIT Dr. THEOD. FRID. GODOFR. REINHARDT. PARS I. SIVE ECLOGAE I-V CUM COMMENTARIO. LIPSIAE ET PARISIIS, APUD BROCKHAUS ET AVENARIUS. MOROCCXXXVIII. ET AD PRAECLARAM ME DIGNITATIS HUMANAE TUIS CONSILIIS EREXISTI SPEM QUAE TUA TAMEN EX ANIMO MEO MEMORIA. D. D. EDITOR. E CLOGA PRIM A. T I T Y R U S. Meliboeus. Tityre, tu, patulae recubans sub tegmine fagi, Silvestrem tenui Musam mcditaris avena. Nos, patriae fines et dulcia linquimus arva, Nos patriam fugimus! Tu, Tityre, lentus in umbra, Formosam resonare doces Amaryllida silvas. 5 5 Tityrus. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit; Nainque erit ille mihi semper deus ! Illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus iinbuet agnus! Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.10 M. Non equidem invideo; miror magis. Un dique totis Usque adeo turbatur agris! En, ipse capellas Protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco; Hic inter densas corulos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa 15 reliquit. |