Saepe malum hoo nobis, si mens non laeva fuisset, De coelo factas memini praedicere quercus! Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemnus Pastores ovium teneros depellere foetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram; sic parvis componere magna solebam. Veruin haeo tantum alias inter caput extulit urbes, 25Quantum lenta solent inter viburna cupressi. M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi ? T. Libertas! quae sera tamen respexit inertem, Candidior postquam tondenti barba cadebat, Respexit tamen, et longo post tempore venit: 30Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, Neo spes libertatis erat nec cura peculi. Quamvis inulta meis, exiret victima septis, Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi; 35Non umquam gravis aere doinum mibi dextra redibat. . M. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares ; Cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. T. Quid facerein? neque servitio me exire40 licebat, Nec tam praesentes alibi cognoscere divos. Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quotannis Bis senos cui nostra dies altaria fumant. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros45 M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt? Et tibi magna satis! quamvis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua junco. Non insueta graves tentabunt pabula foetas, Nec mala vicini pecoris contagia laedent. 50 Fortunate senex, hic inter flumina nota Et fontes sacros frigus captabis opacum. Hinc tibi, quae semper vicino ab liinite sepes Hyblaeis apibus fiorem depasta salicti, Saepe levi somnum suadebit inire susurro: 55 Hic alta sub rupe canet frondator ad auras; Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo. T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces; 60 Ante, pererratis amborum finibus, exsul Aut Ararin Parthus bibet, aut Germania Tigrin, Quam nostro illius labatur pectore vultus! M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, 65Pars Scythiam, et rapidum cretae veniemus Oaxen, Et penitus toto divisos orbe Britannos! En umquam patrios, longo post tempore, fines Pauperis et tuguri congestum cespite culinen Post aliquot, mea regna! videns mirabor aristas? 70Impius haec tamn culta novalia miles habebit? Barbarus has segetes? en! quo discordia cives Produxit miseros! en! quis consevimus agros! Insere nunc, Meliboee, piros! pone ordine vites! ! Ite meae, felix quondam pecus! ite, capcllae! 75Non ego vos posthac, viridi projectus in antro, Dumosa pendere procul de rupe videbo; Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae, Florentem cytisum et salices carpetis amaras. T. Hic tamen hanc mecum poteras re quiescere noctein, 80Fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, Castaneae molles et pressi copia lactis; ECLOGA I. EXPLICATA. ARGUMENTI NARRATIO. AB U. C. DCCXIII. L. Antonio P. Servilio Isaurico, Coss. A U C T U MNT T E M P O R E. Virgilius annum agens 28-29. natus 684 Idib. Octobr. Extremo anno DCCXI M. Antonius et M. Aemilius Lepidus, qui una rebellaverant, cum C. Julio Caesare Octaviano (qui Divi Julii, Dictatoris a. DCCX occisi , pronepos erat et filius ab eo adoptatus) Mutinae id pacti erant, ut triumviri reipublicae constituendae dicti , nomine quidem honesto, re ipsa quinquennale sibi vindicarent imperium cum consulari potestate, et praeter Italiam, quae communis omnium esset patria, caeteras, quas occupaverant, provincias inter se dispertirent. Qua Virgilius domicilium habebat, Gallia citerior M. Antonio obtigerat, cujus inde legatus C. Asinius Pollio cum septem legionibus Venetiam tenuit. Bellum defensuri contra Brutum et Cassium , alienissimos a rebus novis homines, Antonius et Octavianus legionibus spondebant opulentissima Italiae et Galliae citerioris decem et octo op pida, quorum agris et domibus victrices remunerarentur. Huc igitur, ad Philippos Bruto et Cassio a. DCCXII occisis, profectus in Asiam Antonius et suos et veteranos alterius milites Caesari Octaviano traducendos reliquerat, et inter nuyas legionum sedes Cremona erat Pado vicina et triumviris infensa. Sed feroces milites Caesare invito suos ubique fines migraverunt, opulentissimas quasque Italiae urbes sibi poposcerunt, etiam Mantuanum agrum, Cremonensi propinquum, introiere, ubi praedio imminebant Virgilii paterno, quod prope Andem situm tertio milliario a Mantua remotum erat. Militum impotentiam qui experiebantur, frequentes quidem Romam adierant, et apud Caesarem, nullo nec aetatis neque generis discrimine, suam sortem deploraverant, sed frustra. A L. Antonio Consule et Fulvia, Antonii triumviri bąc uxore, illo fratre, brevi post adjuti vim vi repulerunt, ut per omnes Italiae urbes ferro atque igne grassarentur, et extremo anno DCCXIII bellum exoriretur Perusinum. Sed hoc bellum priusquam exoriebatur, Virgilius quantum decoris nomini Romano aliquando additurus esset, Asinio Pollioni notum fiebat, itaque quum ab legatos, intelligente literarum judice, gratiam inisset (rem loquitur Ecl. III. a. DCCXII vere conscripta), hujus laude adjutus ipso vere a. DCCXIII, statim quum Cremona occuparetur, cum suis Romam adisse, et Maecenate auctore agellum paternum servasse videtur v. 27. Quodsi non Maecenas exstitisset aliquis, auctor inquit Panegyrici ad Pisonem, |